Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 21 of 162 - First - Home
Sciendum Est, Quod Cum Vident Hostes Tunc
Vadunt Ad Eos, Et Vnusquisque Iacit Tres Saggitas Vel Quatuor Contra
Aduersarios:
Et si vident quod eos superare non possunt, retro gradiuntur
ad suos:
Et hoc faciunt in fraudem, vt aduersarij eos sequantur ad loca vbi
insidias paruerunt: Et si inimici eorum sequuntur ad pradictas insidias,
circumdant eos et sic vulnerant et occidunt. Item si vident quod magnus
exercitus est contra eos, aliquando diuertunt ab eo per vnam dietam vel
duas, et aliam partem terra inuadunt et spoliant: et interficiunt homines,
et terra destruunt et deuastant. Et si vident quod hoc etiam facere non
possunt, cedunt retro ad decem vel duo decem dietas: aliquando etiam
morantur in loco tuto, quousque aduersariorum exercitus separetur, et tunc
furtim veniunt, et depopulantur totam terram. In bellis etiam astutissimi
sunt: quia iam per quadraginta annos et amplius cum alijs gentibus
dimicarunt. Cum autem volunt ad pugnam accedere, omnes acies ordinant sicut
deberent pugnare. Duces siue principes exercitus bellum non intrant, sed
stant a longe contra inimicorum exercitum, et iuxta se habent pueros in
equis et mulieres et equos. Et faciunt aliquando imagines hominum, et
ponunt super equos. Hoc ideo faciunt, vt multitudo magna bellantium esse
credantur. Contra faciem equorum vnam aciem captiuorum et aliarum gentium
qua sunt inter eos transmittunt: et forsitan aliqui Tartari vadunt cum eis.
Alias acies fortiorum hominum longe mittunt a dextras et a sinistris, vt
non videantur ab aduersarijs suis: et sic circumdant aduersarios et
colligunt in medium, et pugnare incipiunt ex omni parte. Et cum sunt
aliquando pauci, putantur ab aduersarijs qui circumdati sunt, esse multi.
Et maxime cum videant illos, qui sunt cum duce vel principe exercitus
pueros et mulieres et equos, et homines fictos, vt dictum est supra: quos
credunt esse pugnatores: et per hoc terrentur et confunduntur. Et si forte
aduersarij bene pugnant, faciunt eis viam vt fugiant: et statim cum fugere
incipiunt, ab inuicem separati insequuntur eos, et plures tunc occidunt
fuga, quam mortificare possent in bello. Sciendum tamen est, quod si aliud
possunt, non libenter congrediuntur, sed homines et equos sagittis
vulnerant et occidunt. Munitiones in hunc modum expugnant. [Sidenote:
Qualiter munitiones obsident.] Si est talis munitio ipsam circumdat, immo
aliquando ita sepiunt, vt nullus ingredi vel exire possit. Expugnant
fortissime machinis et sagittis: et nec die nec nocte cessant a pralio, vt
illi qui sunt in munitionibus non quiescant. Ipsi Tartari quiescunt: quia
acies diuidunt et vna succedit alteri in pugnam vt non nunium fatigentur.
Et si eam taliter habere non possunt gracum proijciunt ignem. Imo solent
aliquando accipere aruinam hominum quos occidunt, et liquefactum proijciunt
super domos: Et vbicunque venit ignis super pinguedinem illam, quasi
inextinguibiliter ardet. Et si ita non praualent, et si ciuitas illa vel
castrum habeat flumen, obstruunt illud, vel faciunt alium alueum et
submergunt illam munitionem si possunt. Si autem non possunt suffodiunt
illam, et sub terra armati in ipsam ingrediuntur. Et cum iam intrauerunt,
vna pars ignem imponit vt comburatur: et alia pars cum illius munitionis
hominibus pugnat. Si autem nec sic illam vincere possunt, castrum vel
munitionem suam faciunt contra illam, vt ab inimicorum iaculis non
grauentur, et contra illam multo tempore iacent:
Enter page number
PreviousNext
Page 21 of 162
Words from 10169 to 10692
of 82784