Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 21 of 315 - First - Home
Similiter Et Virginem Si Fornicata Fuerit, Mulierem
Occidunt Et Virum.
[Sidenote:
Furti. Arcani cuulgali.] Si aliquis inuenitur
in prada vel in furto manifesto in terra potestatis eorum sine vlla
miseratione occiditur. Item si aliquis eorum deundat consilium, maxime
quando volunt ire ad bellum; centum plaga dantur super posteriora, quanto
maiores dare cum baculo magno vnus rusticus potest. Item quando aliqui di
minoribus offendunt in aliquo a suis maioribus non parciter eis, sed
verberibus grauiter affliguntur. Item inter filium concubina et vxoris
nulla est differentia, sed dat pater vnicuique eorum quod vult, et si est
de genere ducum, ita est dux filius concubina, sicut filius legitimus.
[Sidenote: [Greek: Poligamia.]] Et cum vnus Tartarus habet multas vxores,
vnaquaque per se suam stationem, et familiam habet; et cum vna comedit, et
bibit, et dormit vna die, et altera die cum alia. Vna tamen ex ipsis maior
est inter alias, et frequentius cum illa quam cum alijs commoratur. Et cum
tam multa sint inter se tamen de facili non contendunt, Viri nihil
operantur omnino exceptis sagittis: et etiam de gregibus aliquantulam
habent curam, sed venantur, et exercent se ad sagittandum: Omnes enim a
paruo vsque ad magnum sagittarij sunt et boni. Et statim pueri eorum, cum
sunt duorum annorum vel trium, incipiunt equitare. Equos eorum regunt et
currunt in eis: et dantur eis arcus secundum suam atatem, et instruunt ad
sagittandum. Agiles enim sunt et audates valde. Virgines et mulieres
equitant, et agiliter in equis currunt vt viri. Vidimus enim eas arcus et
pharetras portare.
Enter page number
PreviousNext
Page 21 of 315
Words from 5442 to 5692
of 82784