Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 213 of 315 - First - Home
Prius tamen
antequam pradicta darent, fecerunt nos diu expectare petentes de pane
nostro pro paruulis suis:
Et omnia qua videbant super famulos nostros,
cultellos, chirothecas, bursas, corrigias, omnia admirantes et volentes
habere. Excusabam me, quia longa nobis restabat via, nec debebamus ita cito
spoliare nos rebus necessarijs ad tantam viam perficiendam. Tunc dicebant
quod essem batrator. Verum est quod nihil abstulerint vi: Sed valde
importune et impudenter petunt qua vident. Et si dat homo eis perdit, quia
sunt ingrati. Reputant se dominos mundi, et videtur eis, quod nihil debeat
eis negari ab aliquo. Si non dat, et postea indigeat seruicio eorum, male
ministrant ei. Dederunt nobis bibere de lacte suo vaccino, a quo contractom
erat butirum, acetoso valde, quod ipsi vocant Apram et sic recessimus ab
eis. Et visum fuit mihi recte, quod euadissem de manibus damonum. In
crastino peruenimus ad capitaneum. Ex quo recessimus a Soldaia vsque ad
Sartach in duobus mensibus nunquam iacuimus in domo nec in tentorio, sed
semper sub dio, vel sub bigis nostris, nec vidimus aliquam villam, vel
vestigium alicuius adificij vbi fuisset villa, nisi tumbas Comanorum in
maxima multitudine. Illo sero dedit nobis garcio qui ducebat nos bibere
cosmos; ad cuius haustum totus sudaui propter horrorem et nouitatem, quia
nunquam biberam de eo; valde tamen sapidum videbatur mihi, sicut vere est.
The same in English.
Of our first entrance among the Tartars, and of their ingratitude. Chap.
11.
And being come amongst those barbarous people, me thought (as I said
before) that I was entred into a new world:
Enter page number
PreviousNext
Page 213 of 315
Words from 55943 to 56204
of 82784