Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 212 of 315 - First - Home
Quando ergo ingressi sumus inter illos barbaros, visum fuit mihi, vt dixi
superius, quod ingrederer aliud seculum.
Circumdederunt enim nos in equis
postquam diu fecerant nos expectare sedentes in vmbra sub bigis nigris.
Prima quastio fuit, vtrum vnquam fuissemus inter eos; habito quod non:
inceperunt impudenter petere de cibarijs nostris, et dedimus de pane
biscocto et vino quod attuleramus nobiscum de villa: et potata vna lagena
vini, petierunt aliam, dicentes, quod homo non ingreditur domum vno pede;
non dedimus eis, excusantes nos quod parem haberemus Tunc quasiuerunt vnde
veniremus, et quo vellemus ire; dixi eis superiora verba, quod audieramus
de Sartach, quod esset Christianus, et quod vellem ire ad eum, quia habebam
deferre ei literas vestras. Ipsi diligenter quasiuerunt, vtrum irem de mea
voluntate, vel vtrum mitterer. Ego respondi quod nemo coegit me ad eundum,
nec iuissem nisi voluissem: vnde de mea voluntate ibam, et etiam de
voluntate superioris me. Bene caui, quod nunquam dixi, me esse nuncium
vestrum. Tunc quasiuerunt quid esset in bigis, vtrum esset aurum vel
argentum, vel vestes preciosa, quas deferrem Sartach. Ego respondi, quod
Sartach videret quid deferremus ei quando perueniremus ad eum; et quod non
intererat eorum ista quarere: sed facerent me deduci vsque ad capitaneum
suum, et ipse si vellet mihi prabere ducatum vsque ad Sartach faceret: sin
minus, reuerterer. Erat enim in illa prouincia vnus consanguineus Baatu,
nomine Scacatai, cui dominus imperator Constantinopolitanus mittebat
literas deprecatorias, quod me permitteret transire. Tunc ipsi
acquieuerunt, prabentes nobis equos et boues et duos homines, qui
deducerent nos.
Enter page number
PreviousNext
Page 212 of 315
Words from 55689 to 55942
of 82784