Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Qua pecia omnes
fibulis coniunguntur. Galea autem superius est ferrea. Sed illud quod
protegit in circuitu collum et gulam de - Page 20
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 20 of 162 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Qua Pecia Omnes Fibulis Coniunguntur.

Galea autem superius est ferrea.

Sed illud quod protegit in circuitu collum et gulam de corio fit. Et omnes ista pecia de corio sunt formata secundum modum superius annotatum. Quidam autem omnia qua superius diximus habent de ferro in hunc modum formata. Vnam laminam tenuem ad latitudinem vnius digiti faciunt, et ad longitudinem palma vnius. Et in hunc modum faciunt laminas multas: et in vnaquaque lamina octo foramina paruula faciunt, et interius tres corrigias strictas et fortes ponunt, et laminas vnam super aliam ponunt, quasi ascendendo per gradus: et ligant laminas pradictas ad corrigias tenuibus corrigiolis, quas mittunt per foramina superius annotata: Et in superiori parte consuunt corrigiolam vnam, vt lamina pradicta bene et firmiter cohareant sibi. Et faciunt ex laminis quasi corrigiam vnam, et postea ligant per pecias per omnia, sicut superius dictum est. Et ista faciunt tam ad equorum quam ad hominum armaturas. Et faciunt illa ita lucere, quod potest homo in eis faciem suam videre. Aliqui eoram lanceas habent: et in fine ferri lancea vnum habent vncum, cum quo trahunt hominem de sella si possunt. Longitudo saggitarum est duorum pedum et vnius palma, et duorum digitorum. Et quia diuersi sunt pedes, mensurum pedum geometricam ponimus. Duodecem grana hordei pollicis transuersio est. Sexdecem pollices transuersi faciunt vnum geometricum pedem. Ferramenta sagittarum sunt acutissima, et ex vtraque parte incidentia quasi gladius biceps, et semper portant limas iuxta pharetram ad acuendum sagittas. Ferramenta pradicta caudam habent acutam ad longitudinem vnius digiti, quam imponunt in lignum. Scutum habent de viminibus vel de virgulis factum. Saggitas habent alias ad sagittandum aues bestias et homines inermes ad trium digitorum latitudinem. Sagittas alias habent diuersimodas ad aues et bestias sagittandas. Quum ad bellum procedere volunt pracursores pramittunt, qui nihil secum portant prater filtra sua, equos et arma. Isti nihil rapiunt, domos non comburunt, bestias non occidunt: Sed tamen homines vulnerant et mortificant, et si non possunt aliud mittunt in fugam; multo libentius tamen occidunt, quam fugant, post istos sequitur exertitus, qui cuncta qua inuenit accipit, et homines etiam, si inueniri possunt, accipiunt et occidunt. [Sidenote: Mos tranandi flumina.] Quum autem ad flumina perueniunt, hoc modo transeunt illa etiamsi sunt magna. Maiores vnum rotundum et leue corium habent, in quo in summitate per circuitum crebras faciunt ansas, in quibus funem imponunt, et stringunt ita quod in circuitu faciunt quendam ventrem, quem replent vestibus, et alijs rebus, et fortissime comprimunt ad imuicem: post hoc in medio ponunt sellas et alias res duriores: homines autem in medio sedent: et ligant et caudam equi nauem hanc taliter praparatam, et vnum hominum qui equum regat faciunt pariter cum equo ante natare: vel habent aliquando duos remos, et cum illis remigant vltra aquam, et sic transeunt fluuium. Equos vero pellunt in aqua, et vnus homo iuxta vnum equum, quem regit, natat: et alij equi illum sequuntur. Et sic transeunt aquas et flumina magna. Alij vero pauperiores vnam bursam de corio bene consutam vnusquisque tenetur habere: in qua bursa vel in quo sacco vestes et omnes res suas imponunt; et in summitate saccum fortissime ligant, et suspendunt ad caudam equi, et transeunt, vt suptadictum est.

Enter page number   Previous Next
Page 20 of 162
Words from 9650 to 10168 of 82784


Previous 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online