Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 20 of 315 - First - Home
Quando vero comederunt, tunc
manus ad ocreas suas, vel ad gramina, vel ad aliquid talium tergunt.
Solent
etiam honestiores habere aliquos panniculos paruos, cum quibus vltimo
tergunt manus, quando carnes manducarunt. Cibum vnius eorum incidit, et
alius accipit cum puncto cultelli morsellos, et vnicuique prebet, quibusdam
plus, quibusdam minus, secundum quod plus vel minus volunt eos honorare.
Scutellas non lauant, et si aliquando cum brodio lauant carnium, iterum cum
carnibus in olla reponunt. Ollas etiam vel caldaria, vel alia vasa ad hoc
deputata si abluunt, simili modo lauant. Apud eos est magnum peccatum, si
de cibo vel potu perire permittatur aliquid. Vnde ossa, nisi prins
extrahatur medulla, dari canibus non permittunt. Vestes etiam non lauant,
nec lauari permittunt et maxime quo tonitrua ab illa hora incipiunt donec
desinant. Lac iumentinum bibunt in maxima quantitate si habent: bibunt
etiam ouinum, caprinum, vaccinum, et camelorum. Vinum, ceruisiam, et
medonem non habent, nisi ab alijs nationibus mittatur, vel donetur eisdem.
In hyeme, nisi diuites sint, lac iumentinum non habent. Millium cum aqua
decoquunt, quod tam tenue faciunt, quod non comedere sed bibere possunt. Et
vnus quisque ex eis bibit cyphum vnum vel duos in mane, et nil plus in die
manducant. In sero vnicuique parum de carnibus datur, et brodium de
carnibus bibunt. In astate autem, quia tunc habent satis de lacte iumentino
carnes raro manducant, nisi forte donentur eis, aut venatione aliquam
bestiam ceperint, siue auem. [Sidenote: Poena adulterij.] Legem etiam siue
consuetudinem habent occidendi virum et mulierem quos in adulterio
inuenirent manifeste.
Enter page number
PreviousNext
Page 20 of 315
Words from 5185 to 5441
of 82784