Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Et si dant centum
ictus oportet quod habeant centum baculos, de illis dico, qui verberantur
sententia curia. Item falsos nuncios - Page 208
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 208 of 315 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Et Si Dant Centum Ictus Oportet Quod Habeant Centum Baculos, De Illis Dico, Qui Verberantur Sententia Curia.

Item falsos nuncios, quia faciunt se nuncios et non sunt, interficiunt.

Item sacrilegas, de quibus dicam vobis postea plenius, quia tales reputant veneficas. Quando aliquis moritur plangunt vehementer vlulando: et tunc sunt liberi quod non dant vectigal vsque ad annum. Et si quis interest morti alicuius adulti non ingreditur domum ipsius Mangucham vsque ad annum. Si paruulus est qui moritur, non ingreditur vsque post lunationem. Iuxta sepulturam defuncti semper relinquunt domum vnam. Si est de nobilibus, hoc est de genere Chingis, qui fuit primus pater et domimis eorum, illius qui moritur ignoratur sepultura: et semper circa loca illa vbi sepeliunt nobiles suos est vna herbergia hominum custodientium sepulturas. Non intellexi quod ipsi recondunt thesaurum cum mortuis. Comani faciunt magnum tumulum super defunctum et erigunt ei statuam versa facie ad orientem, tenentem ciphum in manu sua ante vmbelicum; fabricant et diuitibus pyramides, id est domunculas acutas: et alicubi vidi magnas turres de tegulis coctis: alicubi lapideas domos, quamuis lapides non inueniantur ibi. Vidi quendam nouiter defunctum, cui suspenderant pelles sexdecem equorum, ad quodlibet latus mundi quatuor inter perticas altas: et apposuerunt ei cosmos vt biberet, et carnes vt comederet: et tamen dicebant de illo quod fuerat baptizatus. Alias vidi sepulturas versus orientem. Areas scilicet magnas structas lapidibus, aliquas rotundas, aliquas quadratas, et postea quatuor lapides longos erectos ad quatuor regiones mundi circa aream. Et vbi aliquis infirmatur cubat in lecto et ponit signum super domum suam, quod ibi est infirmus, et quod nullus ingrediatur:

Enter page number   Previous Next
Page 208 of 315
Words from 54660 to 54919 of 82784


Previous 208 209 210 211 212 213 214 215 216 217 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300
 310 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online