Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 204 of 315 - First - Home
Viri Faciunt Solum Arcus Et Sagittas, Fabricant Strepas,
Et Frana, Et Faciunt Cellas, Carpentant Domos Et Bigas:
Custodiunt equos et
mungunt equas, concutiunt ipsum cosmos et lac equinum, faciunt vires in
quibus reconditur:
Custodiunt etiam camelos, et onerant eos Oues et Capras
custodiunt mixtim et mungunt aliquando viri, aliquando mulieres. [Sidenote:
Pellium paratio] De lacte ouium inspissato et salso parant pelles. Cum
volunt manus vel caput lauare implent os suum aqua et paulatim fundunt de
ore suo super manus, et eadem humectant crines suos, et lauant caput suum.
De nuptijs eorum noueritis, quod nemo habet ibi vxorem nisi emat eam; vnde
aliquando sunt puella multum aduita ante quam nubant: semper enim tenent
eas parentes, donec vendant eas. Seruant etiam gradus consanguinitatis
primum et secundum: nullum autem seruant affinitatis. Habent enim simul vel
successiue duas sorores. Nulla vidua nubit inter eos, hac ratione; quia
credunt quod omnes qui seruiunt eis in hac vita seruient in futura. Vnde
vidua credunt, quod semper reuertitur post mortem ad primum maritum. Vnde
accidit turpis consuetudo inter eos quod filius scilicet ducit aliquando
omnes vxores patris sui, excepta matre. Curia enim patris et matris semper
accidit iuniori filio. Vnde oportet quod ipse prouideat omnibus vxoribus
patris sui, quia adueniunt ea cum curia paterna. Et tunc si vult vtitur eis
pro vxoribus, quia non reputat sibi iniuriam, si reuertatur ad patrem post
mortem. Cum ergo aliquis fecerit pactum cum aliquo de filia accipienda,
facit pater puella conuiuium, et illa fuagit ad consanguineos, vt ibi
lateat: Tunc pater dicit, Ecce filia mea tua est, accipe eam vbicunque
inueneris:
Enter page number
PreviousNext
Page 204 of 315
Words from 53598 to 53857
of 82784