Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Et frontem anterius vsque ad
frontinellam, super quam relinquunt manipulum pilorum descendentium vsque
ad supercilia. In angulis occipitis relinquunt crines - Page 200
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 200 of 315 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Et Frontem Anterius Vsque Ad Frontinellam, Super Quam Relinquunt Manipulum Pilorum Descendentium Vsque Ad Supercilia.

In angulis occipitis relinquunt crines, quibus faciunt tricas, quas succingunt nodando vsque ad aures.

Et habitus puellarum non differt ab habitu virorum, nisi quod aliquantulum est longior. Sed in crastino postquam est nupta radit caluariam suam a medietate capitis versus frontem, et habet tunicam latam sicut cucullam monialis, et per omnia latiorem et longiorem, fissam ante, quam ligat sub dextro latere. In hoc enim differunt Tartari a Turcis: quod Turci ligani tunicas suas ad sinistram, Tartari semper ad dextram. Postea habent ornamentum capitis, quod vocant botta, quod fit de cortice arboris vel alia materia, quam possunt inuenire, leuiore: et est grossum et rotundum, quantum potest duabus manibus complecti; longum vero vnius cubiti et plus, quadrum superius, sicut capitellum vnius columna. Istud botta cooperiunt panno serico precioso; et est concauum interius: et super capitellum in medio vel super quadraturam illam ponunt virgulam de calamis pennarum vel cannis gracilibus longitudinis scilicet vnius cubiti et plus: et illam sibi virgulam ornant superius de pennis pauonis, et per longum in circuitu pennulis cauda malardi, et etiam lapidibus praciosis. Diuites domina istud ornamentum ponunt in summitate capitis quod stringunt fortiter cum almucia, qua foramen habet in summitate ad hoc aptatum, et in isto recondunt crines suos quos recolligunt a parte posteriori ad summitatem capitis quasi in nodo vno et reponunt in illo botta, quod postea fortiter ligant sub gutture. Vnde quum equitant plures domina simul et videntur a longe, apparent milites, habentes galeas in capitibus cum lanceis eleuatis.

Enter page number   Previous Next
Page 200 of 315
Words from 52528 to 52785 of 82784


Previous 200 201 202 203 204 205 206 207 208 209 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300
 310 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online