Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 19 of 162 - First - Home
Qui Cum Tributo
Munera Magna Mittit, Rogans Vt Eum Supportent.
Ipse vero imperator munera
accipit et nihilominus vt veniat mittit pro eo.
Qualiter Tartari se habent in pralijs. Cap. 6.
Dicto de imperio, dicendum est hoc modo de bello. Primo de ordinatione
acierum. Secundo de armis. Tertio de astutijs in congressione, quarto de
crudelitate quam faciunt in captiuos. Quinto de oppugnatione castrorum et
ciuitatum. Sexto de perfidia quam exercent cum hijs qui se reddunt eisdem.
De ordinatione acierum dicemus hoc modo. Cyngis can ordinauit, vt decem
hominibus praponeretur vnus: et ille secundum nos appellatur Decanus. Decem
autem Decanis praponeretur vnus, qui centenarius nuncupatur: Decem vero
Centenarijs praponeretur vnus qui millenarius nuncupatur decem millenarijs
praponeretur vnus, et ille numerus vocatur tenebre apud eos. Cuncto vero
exercitui praponnuntur duo duces vel tres, ita tamen quod habeant respectum
ad vnum. Cum autem omnes sunt in bello si de decem hominibus fugit vnus vel
duo, vel tres, vel etiam plures, omnes occiduntur. Et vt breuiter dicam,
nisi communiter cedant, omnes qui fugiunt occiduntur. Item si vnus vel duo
aut plures audacter ad pugnam accedunt, et decem alij non sequuntur etiam
occiduntur. Item si vnus de decem vel plures capiuntur, et alij socij sui
non liberant eos, etiam occiduntur. Duo arcus vel tres, vel vnum bonum ad
minus, et tres pharetras magnas plenas de sagittis et vnam securim, et
funes ad machinas trahendas habere debet vnusquisque. Diuites autem habent
gladios acutos in fine, ex vna tantum parte incidentes, et aliquantulum
curuos: et habent equum armatum, crura etiam tecta. Galeas et loricas
quidam habent de corio in hunc modum formatas. Habent quasdam corrigias de
boue ad latitudinem vnius manus, et bituminant tres vel quatuor simul, et
ligant illos corrigiolis vel cordis. In corrigia superiori ponunt cordulas
in fine; in inferiori ponunt in medio, et sic faciunt vsque ad finem. Vnde
quum se inclinant in inferiores, corrigia superiores ascendunt et sic
duplicantur super corpus, vel triplicantur. De coopertura equi faciunt
quinque partes: ex vna parte faciunt vnam, ex alia parte faciunt aliam,
quam partem ducunt a cauda vsque ad caput: qua ligantur ad sellam, et post
sellam in dorso et etiam in collo, super renes etiam partem aliam ponunt,
vbi dua partium ligatura iunguntur: in qua pecia faciunt vnum foramen, per
quod caudas exponunt: et ante pectus ponant etiam vnam: qua omnes
protenduntur vsque ad crurium iuncturas. Et ante frontem laminam ferream
ponunt, qua ex vtraque parte colli partibus pradictis ligatur. Lorica vero
etiam quatuor partes habet, vna pars protenditur a foemore vsque ad collum;
sed est facta secundum dispositionem humani corporis: quia ante pectus est
stricta; in rotundum obuoluitur circa corpus a brachijs inferius: Super
humeros autem retro ad renes habent aliam peciam, qua protenditur a collo
vsque ad aliam peciam, qua reuoluitur circa corpus: Super humeros autem
ista dua pecia anterior videlicet et posterior, ad duas laminas ferreas qua
sunt in vtroque humero fibulis connectuntur. Et in vtroque brachio vnam
habent peciem, qua ab humero protenduntur vsque ad manus, qua etiam
inferius sunt apta. Et in vtroque crure vnam habent peciam:
Enter page number
PreviousNext
Page 19 of 162
Words from 9144 to 9649
of 82784