Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 195 of 315 - First - Home
Presumably The First
Mention Of Preserved Milk In Any Form.].
They are very scrupulous, and take
diligent heed that they drinke not fayre water by it selfe.
De bestijs quas comedunt, et de vestibus, ac de venatione eorum. Chap. 7.
Magni domini habent casalia versus meridiem, de quibus afferunt eis milium
et farinam contra hyemem, pauperes procurant sibi pro arietibus et pellibus
commutando. Sclaui etiam implent ventrem suum aqua crassa, et hac contenti
sunt. Mures cum longis caudis non comedunt et omne genus murium habens
curtam caudam. Sunt etiam ibi multa marmotes, quas ipsi vocant Sogur; qua
conueniunt in vna fouea in hyeme 20. vel 30. pariter, et dormiunt sex
mensibus: quas capiunt in magna multitudine. Sunt etiam ibi, cuniculi
habentes longam caudam sicut cari; et in summitate cauda habent pilos
nigros et albos. Habent et multas alias bestiolas bonas ad comedendum: quas
ipsi valde bene discernunt. Ceruos non vidi ibi; lepores paucos vidi,
gaselos multos. Asinos syluestres vidi in magna multitudine, qui sunt quasi
muli. Vidi et aliud genus animalis quod dicitur Artak, quod habet recte
corpus arietis et cornua torta, sed tanta quantitatis, quod vix poteram vna
manu leuare duo cornua: et faciunt de cornibus illis ciphos magnos. Habent
falcones, girfalcones, et herodios in magna multitudine: quos omnes portant
super manum dexteram: et ponunt semper falconi vnam corrigiam paruulam
circa collum, qua pendet ei vsque ad medietatem pectoris: per quam cum
proijciunt eum ad pradam, inclinant cum sinistra manu caput et pectus
falconis, ne verberetur a vento, vel ne feratur sursum.
Enter page number
PreviousNext
Page 195 of 315
Words from 51227 to 51479
of 82784