Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 192 of 315 - First - Home
Faces Sunt Alba Multum, Et Dantur
Seruis, Et Faciunt Multum Dormire.
Illud clarum bibunt domini:
Et est pro
certo valde suauis potus et bona efficacia. Baatu habet 30. casalia circa
herbergiam suam ad vnam dietam, quorum vnam quodque qualibet die seruit ei
de tali lacte centum equarum, hoc est, qualibet die lac trium millium
equarum, excepto alio lacte albo, quod deferunt alij. Sicut enim in Syria
rustici dant tertiam partem fructuum, quam ipsi afferunt ad curias
dominorum suorum, ita et isti lac equarum tertia diei. De lacte vaccino
primo extrahunt butyrum et bulliunt illud vsque ad perfectam decoctionem,
et postea recondunt illud in vtribus arietinis quos ad hoc reseruant. Et
non ponunt sal in butiro: tamen propter magnam decoctionem non putrescit;
et reseruant illud contra hyemem. Residuum lac quod remanet post butirum
permittunt acescere quantum acrius fieri potest et bulliunt illud, et
coagulatur bulliendo, et coagulum illud desiccant ad solem, et efficitur
durum sicut scoria ferri. Quod recondunt in saccis contra hyemem tempore
hyemali quando deficit eis lac, ponunt illud acre coagulum, quod ipsi
vocant gri-vt, in vtre, et super infundunt aquam calidam, et concutiunt
fortiter donec illud resoluatur in aqua; qua ex illo efficitur tota
acetosa, et illam aquam bibunt loco lactis. Summe cauent ne bibant aquam
puram.
The same in English.
How they make their drinke called Cosmos. Chap 6.
Their drinke called Cosmos, which is mares milke, is prepared after this
manner. They fasten a long line vnto 2. posts standing firmely in the
ground, and vnto the same line they tie the young foles of those mares,
which they mean to milke.
Enter page number
PreviousNext
Page 192 of 315
Words from 50395 to 50661
of 82784