Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 191 of 315 - First - Home
Ipsum Cosmos, hoc est lac iumentinum fit hoc modo. Extendunt cordam longam
super terram ad duos palos fixos in terra, et ad illam cordam ligant
circiter horas tres, pullos equarum quas volunt mungere. Tunc stant matres
iuxta pullos suos et permittunt se pacifice mungi. Et si aliqua est nimis
indomita, tunc accipit vnus homo pullum et supponit ei permittens parum
sugere, tunc retrahit illum, et emunctor lactis succedit. Congregata ergo
multitudine lactis, quod est ita dulce sicut vaccinum, dum est recens,
fundunt illud in magnum vtrem siue bucellam, et incipiunt illud concutere
cum ligno ad hoc aptato, quod grossum est inferius sicut caput hominis et
cauatum subtus: et quam cito concutiunt illud, incipit bullire sicut vinum
nouum, et acescere siue fermentari, et excutiunt illud donec extrahant
butirum. Tunc gustant illud; et quando est temperate pungitiuum bibunt:
pungit enim super linguam sicut vinum raspei dum bibitur. Et postquam homo
cessat bibere, relinquit saporem super linguam lactis amygdalini, et multum
reddit interiora hominis iucunda, et etiam inebriat debilia capita: multum
etiam prouocat vrinam. Faciunt etiam Cara-cosmos, hoc est nigrum cosmos ad
vsum magnorum dominorum, hoc modo. Lac equinum non coagulatur. Ratio enim
est: quod nullius animalis lac nisi cuius fetet venter non inuenitur
coagulum. In ventre pulli equi non inuenitur: vnde lac equa non coagulatur.
Concutiunt ergo lac in tantum, quod omnino quod spissum est in eo vadat ad
fundum recta, sicut faces vini, et quod purum est remanet superius et est
sicut serum, et sicut mustum album.
Enter page number
PreviousNext
Page 191 of 315
Words from 50143 to 50394
of 82784