Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Nolite fugere:
quia si fugitis nullus euadet: Et si debemus mori, moriamur omnes: quia
futurum est, vt Cyngis can pradixit - Page 18
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 18 of 162 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Nolite Fugere: Quia Si Fugitis Nullus Euadet:

Et si debemus mori, moriamur omnes:

Quia futurum est, vt Cyngis can pradixit, quod interfici debeamus: Et si nunc est tempus, sustineamus. Et sic animati sunt et remanserunt, et Hungariam destruxerunt. [Sidenote: Morduanorum terra.] Inde reuertentes iuerunt in terram Morduanorum, qui sunt Pagani, et bello deuicerunt. [Sidenote: Bulgaria magna.] Inde procedentes contra Bileros, id est Bulgariam magnam, et ipsam destruxerunt omnino. [Sidenote: Hungaria magna.] Inde procedentes ad Aquilonem adhuc contra Bascart, id est, Hungariam magnam, et eos etiam deuicerant. [Sidenote: Parossita.] Inde egredientes iuerunt ad Aquilonem, et venerunt ad Parossitas qui habent paruos stomachos et os paruulum, nec manducant, sed decoquunt carnes: quibus decoctis ponunt se inter fumum et ollam, et recipiunt fumum, et de hoc solo reficiuntur: Sed etiam si aliquid manducant, hoc valde modicum est. [Sidenote: Samogedi.] Inde procedentes venerunt ad Samogedos. Hij autem homines tantum de venationibus viuunt: tabernacula et vestes habent tantummodo de bestiarum pellibus. [Sidenote: Oceanus Septentrionails. Similes Frobisheri hominibus.] Inde vltra procedentes venerunt ad quandam terram super Oceanum, vbi inuenerunt quadam monstra qua per omnia formam humanam habebant, sed pedes desinebant in pedes bouinos, et faciem per omnia habebant vt canis: duo verba loquebantur more humano et tertio latrabant vt canis: et sic per interualia temporum latratum interponebant: tum ad naturam suam redibant: et sic intelligi poterat quod dicebant: Inde redierant in Comaniam, et vsque nunc quidam ex eis morantur ibidem. [Sidenote: Expeditio Cyrpodanis.] Cyrpodan vero eodem tempore misit Occoday can cum exercitu ad meridiem contra Kergis, quos etiam bello deuicit. Hij autem homines sunt pagani, qui pilos in barba non habent. Quorum consuetudo est talis. Cum pater moritur alicuius, pra dolore quasi vnam corrigiam in signum lamenti ab aure vsque ad aurem de facie sua leuant. [Sidenote: Armeni.] Quibus deuictis, ad meridiem iuit contra Armenos. [Sidenote: Hij videntur sagittasse balistis.] Sed cum per deserta transiret, etiam quadam monstra effigiem humanam habentia inuenerunt: sed non nisi vnum brachium cum manu, in medio pectoris, et vnum pedem habebant; et duo sagittarunt cum vno arcu, et isti ita fortiter currebant, quod equi eos inuestigare non poterant. Currebant enim saltando super illum vnum pedem, et cum essent fessi taliter eundo, ibant super manum et pedem, remouendo se quasi rota; et sic cum essent fessi iterum currebant secundum modum priorem: aliquos tamen occidebant ex eis. [Sidenote: Georgia.] Inde procedentes venerunt in Armeniam, quam bello vicerunt, et partem Georgia: et alia pars venit ad mandatum eorum; et quadraginta millia yperperorum singulis annis dederunt, et adhuc faciunt idem. [Sidenote: Terra Soldani Deurum.] Inde procedentes ad terram Soldani Deurum, qui erat satis magnus et potens, cum eo pugnauerunt et deuicerunt. [Sidenote: Terra Soldani Halapia.] Inde procedentes vltra de bellando et vincendo vsque ad terram Soldani Halapia et nunc terram illam impugnant, nec postea vsque in hodiernum diem in terram suam fuerunt reuersi. Alius exercitus iuit contra terram Calif de Baldach, quam sibi etiam subdiderunt: Et quadraginta bisantia exceptis Baldachinis et alijs muneribus omni die dant pro tributi: Et omni anno pro Calif, vt ad eos veniat, nuncios mittunt:

Enter page number   Previous Next
Page 18 of 162
Words from 8640 to 9143 of 82784


Previous 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online