Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Homines autem quorum sunt bestia apud eosdem illas requirunt, et
absque vlla difficultate recipiunt illas. [Sidenote: Comitas.] Vnus alium
satis - Page 18
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 18 of 315 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Homines Autem Quorum Sunt Bestia Apud Eosdem Illas Requirunt, Et Absque Vlla Difficultate Recipiunt Illas.

[Sidenote:

Comitas.] Vnus alium satis honorat: et ad inuicem sunt satis familiares: Et cibaria quamuis inter illos sint pauca, tamen inter se satis competenter communicant illa; et satis sunt sufferentes. [Sidenote: Temperantia.] Vnde quum ieiunant vno die vel duobus diebus nihil comedentes omnino de facili non videntur impatientes, sed cantant et ludunt quasi comederunt bene. In equitando multum sustinent frigus, et calorem nimium patiuntur. Non sunt homines delicati. Inuidi ad inuicem non videntur. Inter eos quasi nulla placita sunt: nullus alium spernit, sed iuuat et promouet quantum congrue potest. [Sidenote: Castitas mulierum.] Mulieres eorum sunt casta: nec de impudicitia earum inter eas aliquid auditur. Verba tamen quadam ex eis in ioco satis habent turpia et impudica. Seditiones vero inter eas raro vel nunquam audiuntur. Et quamuis multum inebrientur, in ebrietate sua tamen verbis vel facto nunquam contendunt. [Sidenote: Insolencia aduersus exteros.] Nunc de malis moribus eorum est supponendum. Superbissimi alijs hominibus sunt, et despiciunt omnes: ideo quasi pro nihilo reputant, siue nobiles sint, siue ignobiles. Vidimus euim in curia Imperatoris nobilem virum Ieroslaum. magnum Ducem Russia, filium etiam Regis et Regina Georgia, et Soldanos multos, duces etiam Soldanorum nullum honorem debitum recipere inter eos. Sed Tartari qui erant eis assignati, quantumcunque erant viles, antecedebant eos, et semper primum locum et summum tenebant: immo sape oportebat eos post posteriora sedere. [Sidenote: Iracundia Mendacitas.] Iracundi multum et indignantis natura sunt: et etiam alijs hominibus plus sunt mendaces, et fere nulla veritas inuenitur in eis.

Enter page number   Previous Next
Page 18 of 315
Words from 4658 to 4914 of 82784


Previous 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300
 310 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online