Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Idcirco magnam partem
rerum, qua nobis a fidelibus erant data, oportuit nos de necessitate
muneribus dare. Et sciendum, quod ita - Page 17
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 17 of 162 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Idcirco Magnam Partem Rerum, Qua Nobis A Fidelibus Erant Data, Oportuit Nos De Necessitate Muneribus Dare.

Et sciendum, quod ita omnia sunt in manu imperatoris pradicti, quod nemo audet dicere, hoc est meum vel illius; sed omnia sunt Imperatoris, res, iumenta, et homines.

Et super hoc etiam nuper emanauit Imperatoris statutum. Idem dominium per omnia habent duces super homines suos. Diuisi enim sunt homines Tartari, videlicet etiam alij inter duces. Nuncij etiam ducum, quocunque eos transmittunt, et homines tam Imperatoris quam alij omnes equos subdititios et expensas, et qui equos custodiant, et etiam nuncijs seruiant sine contradictione dare tenentur. Imperatori autem iumenta vt habeat ex eis lac ad annum vel ad duos, vel ad tres, sicut placuerit ei, tam duces quam alij pro redditu dare tenentur. Et homines ducum idem facere tenentur dominis suis. Inter eos enim nullus est liber. Et vt breuiter dicam, Quicquid Imperator et duces volunt, et quantum volunt de rebus suis accipiunt. De personis etiam eorom disponunt per omnia, sicut volunt. [Sidenote: Occaday secundus Imperator Tartarorum.] Mortuo Imperatore, sicut superius dictum est, conuenerunt Duces et elegerunt Occoday filiam Cyngis can pradicti Imperatorem. Qui habito consilio principum diuisit exercitus. Bati, qui in secundo gradu attinebat ei, misit contra Altisoldanum, et contra terram Biserminorum. Hij erant Saraceni, et Komanicum loquebantur. Et cum intrasset terram illorum pugnauit contra eos, et bello eos sibi subiecit. Quadam autem ciuitas qua Barthra [Marginal note: Barthra ciuitas vel Barchin.] dicitur, diu restitit ei, fecerant enim foueas multas in circuitu ciuitatis et operuerant illas; et quando illi veniebant cadebant in foueas. Vnde non potuerunt capere ciuitatem, donec illas foueas replessent. Homines autem de quadam ciuitate qua vocatur Iakint [Marginal note: Vel Sarguit.] hac audientes exierunt obuiam eis, se sponte in manus eorum tradentes: vnde ciuitas eorum non erat destructa, sed plures eorum occiderunt, et alios transtulerunt. Et accepto spolio ciuitatis, ipsam alijs hominibus repleuerunt. [Sidenote: Orna super Don fluuium.] Et venerunt contra ciuitatem qua vocatur Orna. Ista ciuitas erat nimium populosa: Christiani ibi erant plures; Gazari videlicet, Rutheni, et Alani, et alij: nec non et Saraceni, Saracenorum enim erat dominium ciuitatis. Hac autem ciuitas erat diuitijs multum plena. Est enim posita super fluuium qui vocatur Don, qui intrat in mare. Vnde est quasi portus: et forum maximum habebant de illa ciuitate alij Saraceni. Et cum non possent aliter deuincere, praciderunt fluuium, qui ciurrebat per ciutatem, et illam cum rebus omnibus submerserunt. Quo facto: postea intrauerunt terram Tortorum, qui similiter sunt Pagani: quam deuincentes, iuerunt contra Russiam, et fecerunt magnam stragem in terra Russia, ciuitates et castra destruxerunt, et homines occiderunt: [Sidenote: Kiouia ciuitas.] etiam Kiouiam qua erat Metropolis Russia obsederunt: et cum diu obsedissent, illam ceperunt, et occiderunt homines ciuitatis. Inde procedentes pugnando destruxerunt totam Russiam. De Russia autem et Comania processerunt duces pradicti, et pugnauerent contra Hungaros et Polonos. Ex quibus Tartaris in Polonia, et in Hungaria plures interfecti fuerunt. Et si non fugissent, sed viriliter restitissent, Hungari exiuissent Tartari de finibus suis: quia tunc habuerant timorem, quod omnes fugere attentabant. Sed Bati vaginato gladio in faciem eis restitit, dicens:

Enter page number   Previous Next
Page 17 of 162
Words from 8133 to 8639 of 82784


Previous 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online