Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 17 of 315 - First - Home
[Sidenote: Lustrationes Ritus.] Parentes Autem Et Omnes Alij Qui
Morantur In Stationibus Suis Oportet Purificari Per Ignem:
Qua purificatio
fit hoc modo.
Faciunt duos ignes et duas hastas ponunt iuxta ignes et vnam
cordam in summitate hastarum: et ligant super cordam illam quasdam
scissuras de buccharamo: sub qua corda et ligaturis inter illos duos ignes
transeunt homines, bestia et stationes: Et sunt dua mulieres, vna hinc, et
alia inde aquam projicientes, et quadam carmina recitantes. Et si aliqui
currus ibi franguntur, vel etiam res ibi cadunt aliqus, incantatores
accipiunt. Et si aliquis occiditur a tonitruo, omnes illos homines qui
morantur in stationibus illis, oportet pradicto modo ignes transire.
Statio, lectus, filtra, currus, vestes, et quicquid talium habuerint, a
nullo tanguntur, sed tanquam immunda ab omnibus respuuntur.
De consuetudinibus bonis et malis et cibis eorum. Cap. 4.
Dicto de ritu, dicendum est de moribus: de quibus tractabimus hoc modo.
Primo dicemus de bonis, secundo de malis: tertio de consuetudinibus: quarto
de cibis. [Sidenote: Obedientia.] Pradicti homines, scilicet Tartari sunt
magis obedientes Dominis suis quam aliqui homines in hoc mundo, siue
religiosi, siue seculares: et magis reuerentur eosdem: neque de facili
mentiuntur eis. Verbis ad inuicem raro aut nunquam contendunt, factis vero
nunquam. Bella, rixa, vulnera, homicidia inter eos non contingunt.
[Sidenote: Abstinentia.] Pradones et fures magnarum rerum non inueniuntur
inter eos. Vnde stationes et currus eorum, vbi habent thesauram suum setis
aut vectibus non firmantur. Si aliqua bestia perduntur, quicunque inuenent
eas vel dimittit sic esse, vel ducit eas ad homines illos, qui positi sunt
ad hoc.
Enter page number
PreviousNext
Page 17 of 315
Words from 4402 to 4657
of 82784