Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 16 of 162 - First - Home
Statuit Etiam Quod Per Millenarios, Et Centenarios
Et Decanos Debeat Eorum Exercitus Ordinari.
[Sidenote:
Interitus.] Post hoc
ab ictu tonitrui esc occisus, peractis suis ordinationibus and statutis.
Hic autem habuit quatuor filios: Vnus vocabatur Occoday, secundus Tossuch
can, tertius Thaaday et nomen quarti ignoramus. [Sidenote: Liberi.] Isti
quatuor filij cum alijs maioribus qui tunc erant, primum filium videlicet
Occoday elegerunt imperatorem, filij autem istius Occoday Cuyne, qui nunc
est imperator, Cocthen et Cyrenen. [Sidenote: Nepotes.] Et si plures
habuerit filios ignoramus. Filij autem Tossuch can Bati: iste est ditior et
potentior post imperatorem: Ordu, iste est senior omnium ducum: Syban,
Bora, Bercuthanth: aliorum filiorum Tossuch can nomina ignoramus. Filij
Thaaday sunt Burin et Chadan, nomina aliorum filiorum nescimus. Alterius
autem filij Cyngis can, cuius nomen nescimus, filiorum nomina sunt hac.
Vnus vocatur Mengu, cuius mater est Seroctan. Ista domina inter omnes
Tartaros, excepta matre imperatoris, est magis nominata: et potentior est
omnibus excepto Bati. Alius vocatur Becas. Alios filios habuit plures, sed
eorum nomina ignoramus. [Sidenote: Duces.] Hac sunt ducum nomina. Ordu:
iste fuit in Polonia et in Hungaria: Bati, Cathan, Syban, Bureth. Omnes
isti fuerunt in Hungaria, Cyrpodan iste est adhuc vltra mare contra
Soldanum Damasci. Isti remanserunt in terra: Mangu, Cuthen, Syrennen,
Hybilay, Syremum, Synocur, Thuatamur, Cyragay, Sybedey, senex quidam miles
inter eos, Bora, Berca, Mauci, Choranca: sed iste inter alios est minimus.
Alij vero duces sunt plures, sed eorum nomina ignoramus.
[Sidennote: Imperatoris Tartarorum seruile in omnes imperium.] Imperator
autem Tartarorum habet mirabile dominium super omnes. Nullus audet in
aliqua parte morari, nisi ipse assignet ei. Ipse autem assignat vbi maneant
duces: millenarij centenarijs. Centenarij decanis. Insuper quicquid
pracipitur in quocunque tempore quocunque loco, siue ad bellum, siue ad
mortem, siue ad vitam, sine vlla contradictione obediunt. Etiam si petit
filiam virginem vel sororem, sine contradictione dant ei. Aut singulis
annis, aut intermissis aliquibus annis virgines colligit ex omnibus finibus
Tartarorum. Si ipse vult sibi retinere aliquas retinet: alias dat suis
hominibus, sicut videtur ei expedire. Nuncios quoscunque quotcunque et
vbicunque transmittit, oportet quod dent ei sine mora equos subdititios et
expensas. Vndecunque venerint ei tributa vel nuncij, oportet quod equi,
currus, et expensa similter dentur eis. [Sidenote: Inhumanitas erga
Legatos.] Nuncij qui veniunt aliunde in magna miseria sunt in victu pariter
et vestitu: quia expensa viles sunt et pauca: et maxime cum veniunt ad
principes, et ibi debent moram contrahere. Tunc ita parum datur decem
hominibus, quod inde vix possint viuere duo. Nec etiam in curijs principum,
nec in via datur eis comedere, nisi semel in die, et satis parum. Insuper
si aliqua iniuria sibi fiunt, conqueri de facili minime possunt. Vnde eos
oportet illa patienter portare. Insuper multa tam a principibus, quam ab
alijs nationibus et minoribus ab eis exiguntur: et si non daretur, vili
pendunt eos, immo quasi pro nihilo habent eos. Et si a magnis viris
mittuntur, nolunt ab eis modicum munus habere: sed dicunt: A magno homine
venistis, et cur modicum datis? et accipere dedignantur. Et si nuncij bene
volunt facere facta sua, oportet eos dare maiora.
Enter page number
PreviousNext
Page 16 of 162
Words from 7628 to 8132
of 82784