Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 16 of 315 - First - Home
Currus in quo
ducitur frangitur, et statio sua destruitur, nec nomen proprium eius vsque
ad tertium generationem audet aliquis nominare.
Alius etiam est modus
sepeliendi quosdam maiores. Vaditur in campo occulte, et ibi gramma
remouent cum radicibus et faciunt foueam magnam, et in latere illius fouea
faciunt vnam sub terra, et illum seruum quem habet dilectum ponunt sub eo,
qui iacet tam diu sub eo donec incipit agonizare, deinde extrahunt eum vt
valeat respirare, et sic faciunt ter. Et si euadet, postea est liber, et
facit quicquid ei placuerit, et est magnus in statione, ac inter parentes
illius. [Sidenote: Idem mos sepeliendi fere in Florida.] Mortuum autem
ponunt in foueam, qua est in latere facta cum his qua superius dicta sunt.
Deinde replent foueam qua est ante foueam suam, et desuper gramina ponunt,
vt fuerant prius, ad hoc, ne locus vlterius vileat inueniri. Alia faciunt
vt dictum est. In terra eorum sunt coemeteria duo. Vnum in quo sepeliuntur
imperatores, duces et nobiles omnes: et vbicunque moriuntur, si congrue
fieri potest, illuc deferuntur. Sepelitur autem cum eis aurum et argentum
multum. Aliud est in quo sepeliuntur illi qui in Hungaria interfecti
fuerunt: multi enim ibidem occisi fuerunt. Ad illa coemeteria nullus audet
accedere prater custodes, qui ad custodiendum positi sunt ibidem. Et si
aliquis accesserit, capitur, spoliatur et verberatur, et valde male
tractatur. Vnde nos ipsi nescientes intrauimus termmos coemeterij eorum qui
in Hungaria occisi fuerunt, et venerunt super nos sagitta volantes: sed
quia eramus nuncij consuetudinem terra nescientes, nos liberos dimiserunt
abire.
Enter page number
PreviousNext
Page 16 of 315
Words from 4142 to 4401
of 82784