Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 169 of 315 - First - Home
Dederunt Etiam Duos Homines
Qui Ducebant Bigas Et Custodiebant Boues Et Equos.
Sunt autem alta
promontoria super Mare a Kersoua vsque ad orificium Tanais:
Et sunt
quadraginta castella inter Kersouam et Soldaiam, quorum quodlibet fere
habet proprium idioma: inter quos erant multi Goti, quorum idioma est
Teutonicum. Post illa montana versus Aquilonem est pulcherrima sylua in
planicie, plena fontibus et riuulis: Et post illam syluam est planicies
maxima, qua durat per quinque dietas vsque ad extremitatem illius prouincia
ad aquilonem, qua coarctatur habens Mare ad Orientem et Occidentem. Ita
quod est vnum fossatum magnum ab vno Mari vsque ad aliud. In illa planicie
solebant esse Comani antequam venirent Tartari, et cogebant ciuitates
pradictas et castra vt darent eis tributum. Et cum venerunt Tartari, tanta
multitudo Comanorum intrauit prouinciam illam, qui omnes fugerunt vsque ad
ripam Maris, quod comedebant se mutuo viui morientes: secundum quod
narrauit mihi quidam mercator, qui hoc vidit: Quod viui deuorabant et
lacerabant dentibus carnes crudas mortuorum, sicut canes cadauera. Versus
extremitatem illius prouincia sunt lacus multi et magni: in quorum ripis
sunt fontes salmastri, quorum aqua, qaam cito intrat lacum, efficit salem
durum ad modum glaciei. Et de illis salinis habent Baatu et Sartach magnos
reditus: quia de toto Russia veniunt illuc pro sale: et de qualibet biga
onusta dant duas telas de cottone valentes dimidiam Ipperperam. Veniunt, et
per Mare multa naues pro sale, qua omnes dant tributum secundum sui
quantitatem. Postquam ergo recessimus de Soldaia, tertia die inuenimus
Tartaros: inter quos cum intraueram, visum fuit mihi recte quod ingrederer
quoddam aliud saculum.
Enter page number
PreviousNext
Page 169 of 315
Words from 44322 to 44579
of 82784