Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 168 of 315 - First - Home
Vnde Volo Ire Ad Sartach, Et Portare Ei Literas Domini Regis, In
Quibus Monet Eum De Vtilitate Totius Christianitatis.
Et ipsi receperunt
nos gratanter, et dederunt nobis hospitium in ecclesia Episcopali.
Et
Episcopus ipsius ecclesia fuerat ad Sartach, qui multa bona dixit mihi de
Sartach, qua ego postea non inueni. Tunc dederunt nobis optionem vtrum
vellemus habere bigas cum bobus ad portandum res nostras vel equos pro
summarijs. Et mercatores Constantinopolitani consuluerunt mihi quod non
acciperem bigas, imo quod emerem proprias bigas coopertas, in quibus
apportant Ruteni pelles suas, et in illis includerem res nostras quas
vellem quotidie deponere, quia si acciperem equos, oporteret me in qualibet
Herbergia deponere et reponere super alios, et praterea equitarem lentiori
gressu iuxta boues. Et tunc acquieui consilio eorum malo, tum quia fui in
itinere vsque Sartach duobus mensibus, quod potuissem vno mense fecisse, si
iuissem equis. Attuleram mecum de Constantinopoli fructus et vinum
muscatum, et biscoctum delicatum de consilio mercatorum ad prasentandum
capitaneis primis, vt facilius pateret mihi transitus; quia nullus apud eos
respicitur rectis oculis, qui venit vacua manu. Qua omnia posui in vna
biga, quando non inueni ibi capitaneos ciuitatis, quia dicebant mihi, quod
grattissima forent Sartach, si possem deferre ea vsque ad eum. Arripuimus
ergo iter tunc circa Kalend. Iunij cum bigis nostris quatuor coopertis et
cum alijis duabus quas accepimus ab eis, in quibus portabantur lectisternia
ad dormiendum de nocte, et quinque equos dabant nobis ad equitandum. Eramus
enim quinque persona. Ego et socius meus frater Bartholomeus de Cremona, et
Goset later prasentium, et homo dei Turgemannus, et puer Nicolaus, quam
emeram Constantinopoli de nostra eleemosyna.
Enter page number
PreviousNext
Page 168 of 315
Words from 44055 to 44321
of 82784