Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 167 of 315 - First - Home
[Sidenote: Zikia.] Vltra Illud
Orificium Est Zikia, Qua Non Obedit Tartaris:
Et Sueui et Hiberi ad
Orientem, qui non obediunt Tartaris.
Postea versus meridiem est Trapesunda
qua habet proprium Dominum nomine Guidonem, qui est de genere imperatorum
Constantinopolitanorum, qui obedit Tartaris: postea Synopolis qua est
Soldani Turchia qui similiter obedit: postea terra Vastacij cuius filius
dicitur Astar ab auo materno, qui non obedit. Ab orificio Tanaius versus
Occidentem vsque ad Danubium totum est subditum. Etiam vltra Danubium
versus Constantinopolim, Valakia, qua est terra Assani, et minor Bulgaria
vsque in Solonomam omnes soluunt eis tributum. Et etiam vltra tributum
condictum sumpserunt annis nuper transactis de qualibet domo securim vnam,
et totum frumentum quod inuenerunt in massa. Applicuimus ergo Soldaia in
12. Kalendas Iunij: Et prauenerant nos quidam mercatores de
Constantinopoli, qui dixerunt venturos illuc nuncios de terra sancta
volentes ire ad Sartach. Ego tamen pradicaueram publice in Ramis Palmarum
apud Sanctam Sophiam, quod non essem nuncius, nec vester, nec alicuius, sed
ibam apud illos incredulos secundum regulam nostram. Tunc cum applicuissem,
monebant me dicti mercatores vt caute loquerer, quia dixerunt me esse
nuncium, et si non dicerem me esse nuncium, quod non praberetur mihi
transitus. Tunc loquutus sum hoc modo ad capitaneos ciuitatis, imo ad
vicarios capitaneorum, quia capitanei iuerant ad Baatu portantes tributum,
et non fuerant adhuc reuersi. Nos audiuimus, dixi, de Domino vestro Sartach
in Terra Sancta quod esset Christianus: et gauisi sunt inde vehementer
Christiani, et pracipue Dominus Rex Francorum Christianissimus, qui ibi
peregrinatur, et pugnat contra Saracenos, vt eripiat loca sancta de manibus
eorum:
Enter page number
PreviousNext
Page 167 of 315
Words from 43798 to 44054
of 82784