Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 166 of 315 - First - Home
Et Sunt Trecenta Milliaria Inter
Synopolim & Cassariam.
Ita quod sint septingenta milliaria ab istis punctis
versus Constantinopolim in longum et latum:
Et septingenta versus Orientem:
hoc est, Hiberiam, qua est prouincia Georgia. Ad prouinciam Gasaria siue
Casaria applicuimus, qua est quasi triangularis, ad Occidentem habens
ciuitatem, qua dicitur Kersoua in qua fuit Sanctus Clemens marterizatus. Et
nauigantes coram ea vidimus insulam in qua est templum illud quod dicitur
Angelicis manibus praparatum. [Sidenote: Soldaia.] In medio vero quasi in
cuspide ad meridiem habet ciuitatem qua dicitur Soldaia, qua ex transuerso
respicit Synopolim: Et illuc applicant omnes Mercatores venientes de
Turchia volentes ire ad terras Aquilonares, et e contrario venientes de
Russia et terris Aquilonaribus, volentes transire in Turchiam. Illi portant
varium et grisiam, et alias pelles pretiosas. Alij portant telas de cottone
siue bombasio, et pannos sericos et species aromaticas. [Sidenote: Matriga
ciuitas.] Ad Orientem vero illius prouincia est ciuitas qua dicitur
Matriga, vbi cadit fluuius Tanais in mare Ponti per orificium habens
latitudinem duodecem milliarium. Ille enim fluuius antequam ingrediatur
mare Ponti, facit quoddam mare versus Aquilonem, habens in latitudine et
longitudine septinginta, milliaria, nusquam habens profunditatem vltra sex
passus, vnde magna vasa non ingrediuntur illud. Sed mercatores de
Constantinopoli applicantes ad pradictam ciuitatem Matertam, mittunt barcas
suas vsque ad flumen Tanaim, vt emant pisces siccatos, sturiones, thosas,
borbatos, et alios pisces infinita multitudinis. Pradicta vero prouincia
Cassaria cingitur mari in tribus lateribus: ad Occidentem scilicet, vbi est
Kersoua ciuitas Clementis, ad meridiem vbi est ciuitas Soldaia, ad quam
applicuimus, qua est cuspis prouincia, et ad Orientem Maricandis, vbi est
ciuitas Materta, et orificium Tanais.
Enter page number
PreviousNext
Page 166 of 315
Words from 43533 to 43797
of 82784