Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 165 of 315 - First - Home
And For The Same Purpose, They Sent Their Ambassadours And
Letters By Vs Also, Vnto Our Lord The Pope.
* * * * *
Itinerarium fratris Willielmi de Rubruquis de ordine fratrum Minorum,
Galli, Anno gratia 1253.
Ad partes Orientales.
Excellentissimo Domino & Christianissimo, Lodouico Dei gratia Regi
Francorum illustri, frater Willielmus de Rubruquis in ordine fratrum
Minorum minimus salutem, & semper triumphare in Christo. Scriptum est in
Ecclesiastico de sapiente [Marginal note: Ecclus 39. ver 4.], In terram
alienarum gentium transibit, bona & mala in omnibus tentabit. Hoc opus,
Domine mi Rex, feci: sed vltinam vt sapiens et non stultus. Multi enim
faciunt quod facit sapiens, sed non sapienter, sed magis stulte; de quorum
numero timeo me esse. Tamen quocunque modo fecerim; quia dixistis mihi
quando recessi a vobis, vt omnia scriberem vobis, quacunque viderem inter
Tartaros, & etiam monuistis vt non timerem vobis scribere longas literas,
facio quod iniunxistis: Cum timore tamen & verecundia, quia verba congrua
mihi non suppetunt, qua debeam tanta scribere Maiestati. Nouerit ergo
vestra sancta maiestas, quod anno Domini millessimo ducentessimo,
quinquagessimo tertio, nonas Maij ingressi sumus mare Ponti, quod Bulgarici
vocant, Maius Mare: & habet mille octo milliaria in longum, vt didici a
mercatoribus, & distinguitur quasi in duas partes. Circa medium enim eius
sunt qua prouincia terra, vna ad Aquilonem, & alia ad meridiem. Illa qua
est ad meridiem dicitur Synopolis; & est castrum & portus Soldani Turchia.
Qua vero ad Aquilonem est, est Prouincia quadam, qua nunc dicitur a Latinis
Gasaria, a Gracis vero qui inhabitant eam super littus maris dicitur
Cassaria, hoc est Casaria. Et sunt promontoria quadam extendentia se in
mare, & contra meridiem versus Synopolim.
Enter page number
PreviousNext
Page 165 of 315
Words from 43272 to 43532
of 82784