Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 15 of 162 - First - Home
[Sidenote: Incolarum Mores.] Isti Pilos In Barba Non
Habent:
Immo quoddam ferrum in manibus portant, cum quo barbam semper
depilant, si forte aliquis crinis crescit in ipsa:
Et multum etiam deformes
sunt. Inde exercitus ille reuertebatur in terram suam. [Sidenote: Terra
Kergis Orientalis.] Cyngis can etiam eo tempore quo diuisit exercitus
illos, misit in expeditione contra Orientem per terram Kergis, quos bello
non vicit: et vsque ad Caspios montes peruenit, montes autem illi sunt de
lapide adamantino. Vnde eorum sagittas et arma ferrea ad se traxerant.
Homines inter Caspios montes conclusos viderunt, quia iam montem fregerunt:
sed nubes quadam erat posita ante ipsos, ad quam accedere non poterant vllo
modo quia statim moriebantur, cum perueniebant ad illam. [Sidenote: Nota
iter duorum mensium versus Orientem.] Sed antequam peruenirent ad pradictum
montem plusquam per mensem vastam solitudinem transierunt. Inde procedentes
adhuc contra Orientem plusquam per mensem per magnum desertum iuerunt. Et
peruenerunt ad quandam terram, vbi viderunt vias tritas, sed nullum hominem
noterant inuenire. [Sidenote: Troglodyta.] Sed tantum quasiuerant per
terram, quod inuenerunt hominem cum vxore sua; quos ante Cyngis can
adduxerunt. Et cum interrogasset vbi essent homines terra illius,
responderunt quod in terra sub montibus habitarent. At Cyngis can retenta
vxore misit viram illum cum nuncijs suis mandans hominibus illis vt
venirent ad mandatum ipsius. Illi vero euntes ad eos, narrauerunt omnia qua
Cyngis can mandauerat. Qui responderunt quod tali die venirent ad mandatum
suum faciendum. Medio vero tempore congregauerunt se per vias occultas sub
terra et venerunt contra istos ad pugnandum: et irruentes subito super eos
plurimos occiderunt. At illi, Cyngis can videlicet et sui fugam ineuntes,
terram exierunt pradictam. Illos tamen homines, virum scilicet et mulierum
secum duxerunt, qui vsque ad mortem in terra Tartarorum fuerunt. [Sidenote:
Videtur hic sonitus fieri, et fragore glaciei, et niuium de montibus.]
Interrogati vero quare sub terra habitarent, dixerunt quod vno tempore anni
quum sol oritur, tantus souitus est, quod homines nulla ratione possunt
sustinere. Immo etiam tunc percutiebant in organis et tympanis, et alijs
instrumentis, vt illum sonitum non audirent. [Sidenote: Cyngis lex.] Et dum
Cyngis de terra illa reuerteretur, defecerunt ei victualia et habebant
maximam famem. Et tunc recentia interiora vnius bestia eos contigit
inuenire: qua accipientes, depositis tamen stercoribus decoxerunt: et coram
Cyngis can portantes cum suis illa comedit. Et ex hoc statutum fuit ab eo,
vt nec sanguis, nec interiora, nec aliquid de bestia quod manducari potest,
exceptis stercoribus, proijciatur. Et deinde in terram propriam est
reuersus: et ibidem leges et statuta multiplicia iecit, qua Tartari non
violabiliter obseruant. Ex quibus tantum duo dicemus. Vnum est, quod
quicunque in superbia erectus, propria authoritate sine electione principum
esse voluerit imperator, sine vlla miseratione debet occidi. Vnde ante
electionem ipsius Cuynch propter hoc vnus de principibus, nepos ipsius
Cyngis can fuit occissus. Volebat enim sine electione regnare. Aliud
statutum est, quod sibi debent subiugare omnem terram: nec cum aliqua gente
debent pacem habere, nisi prius eis subdatur, quo vsque veniat tempus
occisionis eorum. Debent enim occidi, vt prophetatum est eis: Et illi qui
euadere poterunt, vt dicunt, debent illam legem tenere quam tenent alij,
qui eos bello deuincunt.
Enter page number
PreviousNext
Page 15 of 162
Words from 7111 to 7627
of 82784