Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 15 of 315 - First - Home
Sed
Comani Cham, Id Est, Imperatorem Ipsum Appellant, Quem Mirabiliter Timent
Et Reuerentur:
Ac oblationes offerunt multas, et primitias cibi et potus.
Secundum autem responsa ipsius faciunt vniuersa.
[Sidenote: Cultus luna.]
In principio etiam lunationis vel plenilunio incipiunt quicquid noui agere
volunt. Vnde illam magnum imperatorem appellant, eique genua flectunt et
deprecantur. Solem dicunt esse matrem luna, eo quod lumen a sole recipiat.
Et vt breuiter dicam per ignem credunt omnia purificari. Vnde cum nuncij
veniunt ad eos, vel principes, vel qualescunque persona, oportet ipsos et
munera qua portant per duos ignes transire, vt purificentur. Item si cadit
ignis de coelo super pecora, vel super homines, quod ibidem sape contingit,
siue aliquid talium euenerit eis, per quod immundos seu infortunatos se
reputant, oportet similiter per incantatores mundari. Et quasi omnem spem
suam in talibus posuerunt. [Sidenote: Ritus funebris.] Quando aliquis eorum
infirmatur, ponitur in statione eius vna hasta, et contra illam filtrum
circumuoluitur nigrum: et ex tunc nullus audet alienus postes stationum
intrare. Et quando incipit agonizare, omnes recedunt ab eo; quoniam nullus
de ijs qui morti eius assistunt, potest ordam alicuius ducis vel
imperatoris vsque ad nouam lunationem intrare. Cum autem mortuus est, si
est de maioribus, sepelitur occulte in campo vbi placuerit: sepelitur autem
cum statione sedendo in medio eius, et ponunt mensam ante eum, et alueum
carnibus plenum, et cyphum lactis iumentini: Sepelitur autem cum eo vnum
iumentum cum pullo, et equus cum frano et sella: et alium equum comedunt et
stramine corium implent, et super duo vel quatuor ligna altius ponunt, vt
habeat in alio mundo stationem vbi moretur, et iumentum de quo lac habeat,
et, possit sibi equos multiplicare, et equos etiam in quibus valeat
equitare.
Enter page number
PreviousNext
Page 15 of 315
Words from 3861 to 4141
of 82784