Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Inde est quod ipsi Moal sumpserunt
literas eorum. Et ipsi sunt magni scriptores eorum: et omnes fere Nestorim
sciunt literas - Page 159
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 159 of 162 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Inde Est Quod Ipsi Moal Sumpserunt Literas Eorum.

Et ipsi sunt magni scriptores eorum:

Et omnes fere Nestorim sciunt literas eorum. [Sidenote: Tangut populi fortissimi.] Post istos sunt ipsi Tangut ad orientem inter montes illos, homines fortissimi, qui ceperunt Chingis in bello. Et pace facta dimissis ab eis, postea subiugauit eos. [Sidenote: Boues pilosis caudis: his similes sunt in Quinera America septentrionalis prouincia.] Isti habent boues fortissimos habentes caudas plenas pilis sicut equi, et ventres pilosos et dorsa. Bassiores sunt alijs bobus in tibijs, sed ferociores multum. Isti trahunt magnas domos Moallorum: et habent cornua gracilia, longa, acuosa, acutissima: ita quod oportet semper secare summitates eorum. Vacca non permittit se iniungi nisi cantetur ei. Habent etiam naturam bubali quia si vident hominem indutum rubeis, insiliunt in eum volentes interficere. [Sidenote: Tebet populi.] Post illos sunt Tebet homines solentes comedere parentes suos defunctos, vt causa pietatis non facerent aliud sepulchrum eis nisi viscera sua. Modo tamen hoc dimiserunt, quia abominabiles erant omni nationi. Tamen adhuc faciunt pulcros ciphos de capitibus parentum, vt illis bibentes habeant memoriam eorum in iocunditate sua. Hoc dixit mihi qui viderat. Isti habent multum de auro in terra sua. [Sidenote: Auri Abundantia.] Vnde qui indiget auro, fodit donec reperiat, et accipiat quando indiget, residuum condens in terra: quia si reponeret in arca vel in thesauro, crederet quod Deus auferret ei aliud quod est in terra. De istis hominibus vidi personas multum deformes. [Sidenote: Tangut homines magni sed fusci.] Tangut vidi homines magnos sed fuscos. Iugures sunt mediocris statura sicut nostri. Apud Iugures est fons et radix ideomatis Turci et Comanici. [Sidenote: Langa et Solanga.] Post Tebet sunt Langa et Solanga, quorum nuncios vidi in curia: Qui adduxerant magnas bigas plusquam decem, quarum qualibet trahebatur sex bobus. [Sidenote: Solanisimiles Hispanis, et fusci.] Isti sunt parui homines et fusci sicut Hispani: et habent tunicas sicut supertunicale diaconi manicis parum strictioribus: et habent in capitibus mitras sicut episcopi. Sed pars anterior est parum interior quam posterior, et non terminatur in vnum angulum: sed sunt quadra desuper, et sunt de stramine rigidato per calorem magnum, et limato in tantum, quod fulget ad radium solis sicut speculum vel galea bene burnita. Et circa tempora habent longas bendas de eadem materia assutas ipsi mitra; qua se extendunt ad ventum sicut duo cornua egredientia de temporibus. Et quando ventus nimis iactat eas plicant eas per medium mitra superius a tempore in tempus: et iacent sicut circulus ex transuerso capitis. [Sidenote: Tabula de elephantino.] Et principalis nuncius quando veniebat ad curiam, habebat tabulam de dente elephantino ad longitudinem vnius cubiti, et ad latitudinem vnius palmi, rasam multum: Et quandocunque loquebatur ipsi Cham, vel alicui magno viro, semper aspiciebat in illam tabulam, ac si inueniret ibi ea qua dicebat: nec respiciebat ad dextram vel sinestram, nec in faciem illius cui loquebatur. Etiam accedens coram domino et recedens nusquam respicit nisi in tabulam suam. [Sidenote: Muc populi.] Vltra istos sunt alij homines, vt intellexi pro vero, qui dicuntur Muc, qui habent villas, sed nulla animalia sibi appropriant:

Enter page number   Previous Next
Page 159 of 162
Words from 80986 to 81485 of 82784


Previous 152 153 154 155 156 157 158 159 160 161 162 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online