Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 159 of 315 - First - Home
They Wrote The Said
Letters Also In The Saracen Tongue That There Might Be Some Found In Our
Dominions Which Could Reade And Interprete Them, If Need Should Require.
Qualiter licentiati fuerunt.
Cap. 32.
Vt autem nobis Tartari nostri dixerunt, proposuit Imperator nuncios suos
nobiscum mittere. Volebat tamen, vt credimus, quod nos id ab eo peteremus.
Sed cum vnus de Tartaris nostris, qui senior erat, nos ad hoc petendum
hortaretur, nobis quidem, vt venirent, ne quaquam bonum videbatur.
[Sidenote: Legate abhorrent a Tartarorum ad Christianos legatione.] Ideoque
respondimus ei, quod non erat nostrum petere, sed si sponte ipse Imperator
mitteret eos, libenter eos secure conduceremus, Domino adiuuante. Nobis
autem ob plures causas vt venirent, non videbatur expedire. Prima quidem
fuit, quia timuimus, ne visis dissentionibus aut guerris, qua fiunt inter
nos, magis animarentur ad veniendum contra nos. Secunda fuit, timebamus eos
exploratores terra fieri. Tertia vero, quia timebamus eos interfici. Gentes
enim nostra arrogantes sunt et superba. Vnde quando seruientes, qui stant
nobiscum, ex rogatu Cardinalis, legati scilicet Alemannia, in habitu
Tartarico ibant ad ipsum, in via fere lapidati sunt a Teutonicis, et coacti
sunt deponere habitum illum. Consuetudo autem est Tartarorum, vt cum illis,
qui nuncios eorum occiderint, nunquam faciant pacem, nisi sumant de ipsis
vltionem. Quarta etiam causa fuit, quia timebamus ne nobis auferrentur vi.
Quinta vero causa erat, quia de aduentu eorum nulla foret vtilitas, cum
nullum haberent aliud mandatum vel potestatem, nisi quod literas
Imperatoris ad Dominum Papam et ad Principes deferrent, quas videlicet
literas ipsi nos habebamus, et malum ex eorum aduentu posse contingere
credebamus.
Enter page number
PreviousNext
Page 159 of 315
Words from 41712 to 41971
of 82784