Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 156 of 315 - First - Home
Volebat Enim Secundo Die, Sicut
Superius Dictum Est, Contra Totam Occidentis Terram Vexillum Erigere, Quod
Nos Volebat Ignorare.
Itaque reuersi stetimus paucis diebus, & iterum ad
ipsum reuersi sumus.
Cum quo bene per mensem fuimus in tanta fame ac siti,
quod vix viuere poteramus. Nam expensa, qua nobis pro diebus quatuor
debantur, vix vni sufficiebant. Nec inuenire poteramus aliquid ad emendum,
quia forum erat nimis remotum. [Sidenote: Cosmas Russus.] Sed Dominus nobis
quendam Ruthenum, nomine Cosmam, aurifabrum praparauit, qui satis dilectus
Imperatori, nos in aliquo sustentauit. Et hic nobis ostendit thronum
Imperatoris, quem ipse fecerat, antequam poneretur in sede, & sigillum
eiusdem, quod etiam fabricauerat ipse. [Sidenote: Chingay internuncius.]
Post hoc Imperator pro nobis misit, nobisque per Chingay protonotarium suum
dici fecit, vt verba nostra & negotia scriberemus, eique porrigeremus. Quod
& fecimus. Post plures dies nos iterum vocari fecit, & vtrum essent apud
Dominum Papam, qui Ruthenorum vel Sarracenorum, aut etiam Tartarorum
literam intelligerent, interrogauit. Cui respondimus, quod nullam istarum
literarum habebamus. Sarraceni tamen erant in terra, sed remoti erant a
Domino Papa. Diximus tamen, quia nobis expedire videbatur, quod in
Tartarico scriberent, & nobis interpretarentur, nos autem in litera nostra
diligenter scriberemus, & tam literam quam interpretationem ad Dominum
Papam deferremus. Tunc a nobis recesserunt, & ad Imperatorem iuerunt. Porro
a die Beati Martini fuimus vocati. Tunc Kadac, totius imperij procurator, &
Chingay & Bala, pluresque scriptores ad nos venerunt, nobisque literam de
verbo ad verbum interpretati fuerunt. Et cum in Latina litera
scripsissemus, faciebant sibi per singulas orationes interpretari, volentes
scire, si nos in aliquo verbo erraremus.
Enter page number
PreviousNext
Page 156 of 315
Words from 40921 to 41170
of 82784