Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 155 of 162 - First - Home
And That Is The Cause (As I
Thinke) Why The Christians Of The East Will In No Case Vse Great Belles.
Notwithstanding They Are Common Among The Russians, And Gracians Of
Gasaria.
De templis eorum et idolis, et qualiter se habent in officio deorum suorum.
Cap.
27.
Omnes sacerdotes eorum rasum habent totum caput et barbam; sunt vestiti de
croceo, et seruant castitatem, ex quo radunt caput: et viuunt pariter
centum vel ducenti in vna congregatione. Diebus quibus intrant templum,
ponunt duo scamna, et sedent e regione chorus contra chorum habentes libros
in manibus, quos aliquando deponunt super illa scamna: et habent capita
discooperta quandiu insunt in templo, legentes in silencio, et tenentes
silencium. Vnde cum ingressus fuissem apud Oratorium quoddam eorum, et
inuenissem eos ita sedentes, multis modis tentaui eos prouocare ad verba,
et nullo modo potui. Habent etiam quocunque vadunt quendam restem centum
vel ducentorum nucleorum, sicut nos portamus pater noster: Et dicunt semper
hac verba: Ou mam Hactani: hoc est, Deus tu nosti; secundum quod quidem
eorum interpretatus est mihi. Et toties expectant remunerationem a Deo,
quoties hoc dicendo memoratur Dei. Circa templum suum semper faciunt
pulchrum atrium, quod bene includunt muro: et ad meridiem faciunt portam
magnam, in qua sedent ad colloquendum. Et super illam portam erigunt
perticam longam, qua emineat si possint, super totam villam. Et per illam
perticam potest cognosci, quod domus illa sit templum Idolorum. Ista
communia sunt omnibus Idolatris. Quando ergo ingressus fui pradictam
Idolatriam, inueni sacerdotes sedentes sub porta exteriori. Illi quos vidi,
videbantur mihi fratres Franci esse rasis barbis. [Sidenote: Tyara
cartacea.] Tyaras habebant in capitibus cartaceas. Istorum Iugurum
sacerdotes habent talem habitum quocunque vadunt: semper sunt in tunicis
croceis satis strictis accincti desuper recte sicut Franci: et habent
pallium super humerum sinistrum descendens inuolutum per pectus et dorsum
ad latus dextrum sicut diaconus portans casulam in quadragesima. Istorum
literas acceperunt Tartari. [Sidenote: Chinenses ita etiam scribunt.] Ipsi
incipiunt scribere sursum, et ducunt lineam deorsum, et, eodem modo ipsi
legunt et multiplicant lineas a sinistra ad dextram. [Sidenote: Sortilegi.]
Isti multum vtuntur cartis et caracteribus pro sortilegio. Vnde templa sua
plena sunt breuibus suspensis. Et Mangu-cham mittit vobis literas in
idiomate Moal et literatura eorum. [Sidenote: Combustio mortuorum.] Isti
comburunt mortuos suos secundum antiquum modum, et recondunt puluerem in
summitate pyramidis. Cum ergo sedissem iuxta pradictos sacerdotes postquam
ingressus fueram templum et vidissem idola eorum multa magna et parua:
quasiui ab eis quid ipsi crederent de Deo. Qui responderunt, Non credimus
nisi vnum Deum. Et ego quasiui: Creditis quod ipse sit spiritus vel aliquid
corporale? Dixerunt, credimus quod sit spiritus. Et ego: Creditis quod
nunquam sumpserit humanam naturam: Dixerunt, minime. Tunc ego: ex quo
creditis, quod non sit nisi vnus spiritus, quare facitis ei imagines
corporales et tot insuper? Ex quo non creditis quod factus sit homo, quare
facitis ei magis imagines hominum, quam alterius animalis? Tunc
responderunt, Nos non figuramus istas imagines Deo. Sed quando aliquis
diues moritur ex nostris, vel filius, vel vxor, vel aliquis charus eius
facit fieri imaginem defuncti, et ponit eam hic:
Enter page number
PreviousNext
Page 155 of 162
Words from 78943 to 79450
of 82784