Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 150 of 162 - First - Home
De illis Teutonicis nihil potui cognoscere vsque ad curiam
Mangu. Sed in supradicto casali intellexi, quod Talas erat post nos iuxta
montes per sex dietas. [Sidenote: Bolac villa. Aurifodina.] Quando veni ad
curiam Mangu cham, intellexi quod ipse Mangu transtulerat eos de licentia
Baatu versus Orientem spacio itineris vnius mensis a Talas ad quandam
villam qua dicitur Bolac: vbi fodiunt auram, et fabricant arma, Vnde non
potui ire nec redire per eos. Transiui eundo satis prope, per tres dietas
forte ciuitatem illam: sed ego ignoraui: nec potuissem etiam declinasse
extra viam, si bene sciuissem. [Sidenote: Intrat ditionem Mangu cham.] A
pradictos casali iuimus ad Orientem iuxta montes pradictos: et tunc
intrauimus inter homines Mangu cham, qui vbique cantabant et plaudebant
coram ductore nostro: quia ipse erat nuncius Baatu. Hunc enim honorem
exhibent sibi mutuo, vt homines Mangu cham recipiant nuncios Baatu pradicto
modo: Et similiter homines Baatu nuncios Mangu. Tamen homines Baatu
superiores sunt, nec exequuntur ita diligenter. [Sidenote: Alpes in quibus
habitabant Caracatay. Magnus fluuius.] Paucis diebus post hoc intrauimus
Alpes, in quibus solebant habitare Caracatay: et inuenimus ibi magnum
fluuium, [Footnote: The River Roup.] quem oportuit nos transire nauigio.
Post hac intrauimus quandam vallem, vbi vidi castrum quoddam destructum,
cuius muri non erant nisi de luto, et terra colebatur ibi. [Sidenote: Terra
culta. Equius villa boua, longissime a Perside.] Et post inuenimus quandam
bonam villam qua dicitur Equius, in qua erant Saraceni loquentes Persicum:
longissime tamen erant a Perside. [Sidenote: Lacus quindecem dietarum
circuitu.] Sequenti die transgressis illis Alpibus qua descendebant a
magnis montibus ad meridiem, ingressi sumus pulcherrimam planiciem habentem
montes altos a dextris, et quoddam mare a sinistris, siue quendam lacum qui
durat quindecem dietas in circuitu. Et illa planicies, tota irrigabatur ad
libitum aquis descendentibus de montibus, qua omnes recipiuntur in illud
mare. In astate rediuimus ad latus Aquilonare illius maris, vbi similiter
erant magni montes. In planicie pradicta solebant esse multa villa: sed pro
maiori parte omnes erant destructa, vt pascerent ibi Tartari: quia optima
pascua erant ibi. [Sidenote: Cailac magna villa et plena mercatoribus.]
Vnam magnam villam inuenimus ibi nomini Cailac, in qua erat forum, et
frequentabant eam multi mercatores. In illa quieuimus quindecem diebus,
expectantes quendam scriptorem Baatu, qui debebat esse socius ducis nostri
in negotijs expediendis in curia Mangu. [Sidenote: Contomanni.] Terra illa
solebat dici Organum: et solebant habere proprium idioma, et propriam
literam: Sed hac tota erat occupata a Contomannis. Etiam in literatura illa
et idiomate solebant facere Nestorini de partibus illis. Dicuntur Organa,
quia solebant esse optimi Organista vel Citharista, vt dicebatur mihi. Ibi
primo vidi Idolatrias, de quibus noueritis, quod sunt multa secta in
Oriente.
The same in English.
How Ban was put to death: and concerning the habitation of the Dutch men.
Chap. 25.
[Sidenote: A cottage. The mountains of Caucasus are extended vnto the
Easterne Sea.] The day following, we came vnto another cottage neere vnto
the mountains. And I enquired what mountains they were, which I vnderstood
to be the mountains of Caucasus, which are stretched forth, and continued
on both parts to the sea, from the West vnto the East:
Enter page number
PreviousNext
Page 150 of 162
Words from 76398 to 76925
of 82784