Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Et dicunt se quosdam
sanctos, habere. Vnum Deum colunt: Dominum nostram Iesum Christum honorant,
et credunt vitam aternam, sed minime - Page 14
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 14 of 162 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Et Dicunt Se Quosdam Sanctos, Habere.

Vnum Deum colunt:

Dominum nostram Iesum Christum honorant, et credunt vitam aternam, sed minime baptizantur. Scripturam nostram honorant et reuerentur: Christianos diligunt, et Ecclesias faciunt plures. Homines benigni et humani satis videntur: barbam non habent, et in dispositione faciei satis concordant cum Mongalis, non tamen sunt in facie ita lati. [Sidenote: Opificiorum laus.] Linguam propriam habent: meliores artifices non inueniuntur in toto mundo in omnibus operibus, in quibus solent homines Terra eorum est opulenta valde in frumento, vino, auro, argento, et serico, et omnibus rebus in quibus solet sustentari humana natura. Et cum aliquantulum quieuissent, suos exercitus diuiserunt. [Sidenote: Thossuch can Cyngis filius Comanos deuicit. India minor debellata.] Vnum de filijs Tossuch nomine, quem etiam Can appellabant, id est Imperatorem, misit cum exercitu contra Comanos, quos multo bello deuicit: et postquam vicerat eos in terram suam reuertabatur. Alium etiam filium misit cum exercitu contra Indos; qui Minorem Indiam deuicerunt. Hij autem nigri sunt Saraceni, qui Athiopes nuncupantur. Hic autem exercitus contra Christianos, qui sint in India maiori in pugnaro processit. Quod audiens rex terra illius, qui vulgo Presbyter Iohannes appellatur, venit contra eos exercitu congregato. [Sidenote: Presbyter Iohannes: eiusdem stratagema.] Et faciens imagines cupreas hominum in sella posuit super equos, ponens ignem interius, et posuit hominem cum folle post imaginem cupream super equum: et cum multis imaginibus, et equis taliter praparatis venerunt contra pradictos ad pugnandum. Et cum ad locum pralij peruenissent, istos equos vnum iuxta vnum pramiserunt. Viri autem, qui erant retro, posuerunt nescio quid super ignem qui erat in pradicta imagine, et cum follibus fortiter sufflauerunt. Vnde factum est, quod de fumo illo aer est denigratus. [Sidenote: Victoria de Tartaris. ] Et tunc super Tartaros iecerunt sagittas, ex quibus multi interfecti et vulnerati fuerunt. Et sic cum confusione eos de finibus suis eiecerunt: Et nunquam audiuimus, quod vltra ad eos redierunt. [Sidenote: De monstrosis mulieribus et canibus monstrosa narratio.] Cum autem per deserta redirent, in quandam terram venerunt in qua quadam monstra foemineas imagines habentia reperirunt. Et cum interrogassent eas per multos interpretes vbi essent viri terra illius, responderunt quod in illa terra quacunque foemina nascebantur, habebant formam humanam: Masculi vero formam caninam. Et dum moram protraherant in terra pradicta, Canes in alia parte conuenerunt in vnum: Et dum esset hyems asperrima, se omnes proiecerunt in aquam: et post hac incontinenti in puluerem mouebantur, et ita puluis admixtus aqua super eos congelauit: [Sidenote: Glacies.] et dum sape; hoc fecissent, glacies densa facta est super eos: Vnde cum magno impetu cum Tartaris conuenerunt ad pugnam. At illi quum sagittas super eos iactabant, ac si super lapides sagitassent, retro sagitta redibant: Alia etiam arma eorum in nullo eos ladere potuerunt. Canes vero insultum facientes in eos morsibus vulnerauerunt, multos etiam occiderunt, et ita eiecerunt eos de finibus suis. [Sidenote: Burutabeth regio.] Et dum reuerteretur exercitus ille, venit ad terram Burutabeth, quos bello vicerunt: qui sunt Pagani. Qui consuetudinem mirabilem imo potius miserabilem habent. Quia cum aliquis patrum suorum humana natura debitum exsoluit, omnem congregant parentelam, et comedunt eum.

Enter page number   Previous Next
Page 14 of 162
Words from 6608 to 7110 of 82784


Previous 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online