Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 14 of 315 - First - Home
Vnum Est, Cultellum Figere In Igne, Vel Etiam Quocunque Modo Tangere
Cum Cultello:
Vel cum cultello extrahere carnes de caldario:
Iuxta ignem
etiam incidere cum securi. Credunt etiam quod sic auferri caput debeat
igni. Item appodiare se ad flagellum, cum quo percutitur equus: Ipsi enim
calcaribus non vtuntur. Item tangere flagellis sagittas. Item iuuenes aues
occidere, vel accipere: cum froeno equum percutere, Item os cum osse alio
frangere. Item lac vel aliquem potum vel cibum super terram effundere. In
statione mingere, sed si voluntarie facit occiditur: si autem aliter,
oportet quod pecunia soluatur incantatori, qui purificet eos: faciat etiam
stationem et ea qua in ipsa sunt inter duos ignes transire. Sed antequam
sic purificetur nullus audet intrare vel aliquid de ipsa portare. Item si
alicui morsus imponitur, et deglutire non potest, et de ore suo eijcit eum,
fit foramen sub statione, et extrahunt per illud foramen, et sine vlla
misericordia occiditur. [Sidenote: [Greek: atheotaes].] Item si aliquis
calcat limen stationis alicuius ducis interficitur eodem modo. Et multa
habent similia, de quibus longum est narrare. Sed homines occidere, aliorum
terras inuadere, res aliorum accipere, quocunque iniusto modo fornicari,
alijs hominibus iniunari, facere contra Dei prohibitiones et Dei pracepta,
nullum est peccatum apud eos. De vita aterna et damnatione perpetua, nihil
sciunt. Credunt tamen quod post mortem in alio seculo viuant, greges
multiplicent, comedant, bibant, et alia faciant, qua in hoc seculo a
viuentibus hominibus fiunt. Diuinationibus, augurijs, aruspicijs,
veneficijs, incantationibus multum intendunt. Et cum a damonibus ipsis
respondetur, credunt quod Deus ipsis loquatur, quem Deum vocant Itoga:
Enter page number
PreviousNext
Page 14 of 315
Words from 3605 to 3860
of 82784