Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 14 of 82 - First - Home
Et Si Aliqui Non Sunt Ita Bene Armati, Vt
Dixit; Debent Ire Post Alios Vt Faciunt Tartari:
Et trahere contra eos de
armis et sagittis.
Nec debent parcere pecunia, quoniam comparent arma, vt
possint animas et corpora, libertatem et res alias conseruare. Acies debent
ordinari, vt ipsi, per millenarios, centenarios, et decanos et duces
exercitus: qui duces nequaquam debent pralium intrare, sicut nec duces
eorum, sed debent exercitus videre et ordinare: legemque debent ponere vt
simul incedant ad bellum, siue alias, sicut sunt ordinati. Et quicunque
relinquit alium siue ad bellum procedentem, siue pugnantem, vel quicunque
fugerit, nisi omnes communiter cedant, grauissime puniatur: quia tunc pars
bellantium sequitur fugientes, et sagittis eorum occidunt, et pars cum hijs
qui remanent pugnant, et sic confunduntur et occiduntur remanentes et
fugientes. Similiter quicunque conuersus fuerit ad pradam tollendam,
antequam omnino sit exercitus contrariorum deuictus, maxima poena
mulctetur. Talis enim apud Tartaros sine vlla miseratione occiditur. Locus
ad praliandum est eligendus, si fieri potest vt campus sit planus, et
possint vndique videre: et si possunt habeant syluam magnam a tergo vel a
latere. Ita tamen quod non possunt intrare inter ipsos et syluam: nec
debent simul omnes conuenire in vnum, sed facere acies multas, et diuersas
ab inuicem nec tamen multum distantes. Et contra illos qui post veniunt
debent vnam aciem mittere qui eis occurrat. Et si Tartari simulant fugam,
non multum vadant post eos, nisi forte quantum possunt videre, ne forte
ipsos ad paratas insidias trahant, sicut facere solent: Et alia sit parata
ad muandum aciem illam, si fuerit opportunum. [Sidenote: Speculatores.]
Insuper habeant speculatores ex omni parte, vt videant quando veniant alia
acies Tartarorum retro, a dextris et a sinistris et semper debent mittere
aciem contra aciem qua eis occurrat. Ipsi enim semper nituntur concludere
aduersarios eorum in medio, vnde magnam cautelam debent habere ne hoc
facere possint, quia sic exercitus facillime debellatur. Omnes acies hoc
debent cauere, ne diu currant post eos, propter insidias quas solent
praparare: plus enim fraudulentia quam fortitudine pugnant. Duces exercitus
semper debent esse parati ad mittendum adiutorium, si necesse est, illis
qui sunt in pugna, et propter hoc etiam debent vitare nimium cursum post
eos: ne forte fatigentur equi eorum; quoniam nostri multitudinem equorum
non habent. Sed Tartari illum quem equitant vna die, illum non ascendunt in
tribus vel in quatuor diebus post hoc. Vnde non curant si fatigentur equi
eorum propter multitudinem quam habent. Et si Tartari cedunt, non tamen
nostri debent recedere, vel ab inuicem separari: quia simulando hoc
faciunt, vt exercitus diuidatur, et post hoc terram libere ingrediantur, et
eam destruant. Debent etiam cauere vt non faciant nimias expensas, vt
solent; ne propter penuriam redire compellantur, et dent Tartaris viam, vt
ipsos et alios occidant et destruant omnem terram; et propter eorum
superfluitatem nomen Domini blasphemetur. Et hoc debent facere diligenter
vt si contingat aliquos pugnatores recedere, quod alij loco eorum
succedant. Duces etiam nostri debent die nocteque facere exercitum
custodiri, ne repente et subito irruant super ipsos quia Tartari vt
damones, multas excogitant iniquitates et artes nocendi: Immo tam de die
quam de nocte semper debent esse parati: sed nec spoliati debent iacere nec
deliciose ad mensam sedere, ne imparati inueniantur, quia Tartari semper
vigilant, vt possint nocere. Homines vero tera qui Tartaros expectant, vel
super se timent venire, occultas foueas debent habere, in quibus sagittas,
et alia debent reponere, propter duo: vt videlicet Tartari non possint ea
habere; et si propitius fuerit eis Deus, valeant ea postea inuenire; Eis
fugientibus de terra, debent foenum et stramina comburere, vt equi
Tartarorum ad comedendum minus inueniant. Ciuitates autem et castra si
volunt munire, videant prius qualia sint in situ. Situs enim talis debet
esse in castris, quod machinis et sagittis expugnari non possit: et aquam
habeant sufficientem et lignum, et si fieri potest, quod introitus et
exitus eis tolli non possit: et quod habeant homines sufficientes qui
possint vicissim pugnare. Et debent vigilare diligenter ne aliqua astutia
possint castrum furari. Expensas ad multos annos debent habere
sufficientes: custodiant tamen diligenter illas, et in mensura manducent,
quia nesciunt quanto tempore eos in castris oportet esse inclusos. Quum
enim incipiunt, tunc multis annis obsident vnum castrum. [Sidenote: Obsidio
12 annorum.] Sic fit hodierna die in terra Alanorum de quodam monte, quem,
vt credo, tam obsederunt per duodecem annos; qui viriliter restiterunt, et
multos Tartaros et nobiles occiderunt. Alia autem castra et ciuitates, qua
talem situm non habent debent fortiter vallari foueis profundis munitis, et
muris bene praparatis; et arcus et sagittas sufficientes: et lapides ac
fundas debent habere. Et debent diligenter cauere, quod non permittant
Tartaros ponere machinas suas; et suis machinis debent eos repellere. Et si
forte aliquo ingenio vel arte erigunt lartari machinas suas, debent eas
destruere machinis suis si possunt. Balistis etiam, fundis et machinis
debent resistere ne ciuitati appropinquent. Alias etiam debent esse parati,
vt superius dictum est. De castris et ciuitatibus, qua sunt in fluminibus
posita, diligenter debent videre ne possint submergi. Sed ad hoc sciendum
est, quod Tartari plus diligunt, quod homines claudant se in ciuitatibus,
quam quod pugnent cum eis in campo. Dicunt enim eos esse suos por cellos in
hara conclusos. Vnde ponunt eis custodes, vt supradictum est. Si autem
aliqui Tartari de equis suis in bello proijciuntur, statim sunt capiendi:
quia cum sunt in terra fortiter sagitant, et equos et homines vulnerant et
occidunt. Et si seruantur tales, potest esse, quod habeatur pro eis pax
perpetua, aut pecunia magna redimantur: quoniam se adinuicem satis
diligunt. Sed quomodo Tartari cognoscantur, superius dictum est vbi forma
eorum fuit expressa. Tamen quando capiuntur, si debent seruari, ne fugiant
diligens est custodia adhibenda. Sunt etiam alia multa gentes cum eis, qua
per formam superius annotatam possunt ab ipsis cognosci. Est etiam hoc
sciendum, quod multi in exercitu eorum sunt, qui si viderent tempus, et
haberent fiduciam, quod nostri non occiderent eos, ex omni parte exercitus,
sicut ipsimet nobis dixerunt, pugnarent cum eis, et plura mala facerent
ipsis, quam alij, qui sunt eorum aduersarij manifesti.
* * * * *
The long and wonderful voyage of Frier Iohn de Plano Carpini, sent
ambassadour by Pope Innocentius the iiii.
Enter page number
PreviousNext
Page 14 of 82
Words from 13074 to 14085
of 82784