Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 147 of 162 - First - Home
Yea And Sometimes Two Of Vs To Ride
Vpon One Horse.
De fame et siti, et alijs miserijs quas sustinuerant in itinere.
Cap. 24.
De fame et siti, frigore et fatigatione non est numerus. Non enim dant
cibum nisi in sero. In mane dant aliquid bibere, vel sorbere milium. In
sero dabant nobis carnes, scapulam arietis cum costis et de brodio ad
mensuram bibere. Quando habebamus de brodio carnium ad satietatem optime
reficiebamur. Et videbatur mihi suauissimus potus et maxime nutriens. Feria
sexta permanebam ieiunus vsque ad noctem, nihil auriens. Tunc oportebat me
in tristitia et dolore comedere carnes. [Sidenote: Defectus materia ignis.]
Aliquando oportebat nos comedere carnes semicoctas vel fere crudas propter
defectum materia ignis quando iacebamus in campis et de nocte
descendebamus: quia tunc non poteramus bene colligere stercora equorum vel
boum: aliam materiam ignis raro inueniebamus; nisi forte alicubi aliquas
spinas. In ripis etiam aliquorum fluminum sunt alicubi sylua. Sed hoc raro.
[Sidenote: Aliqua flumina.] In principio despiciebat nos multum Ductor
noster, et fastidiebat eum ducere tam viles homines. Postea tamen quando
incepit nos melius cognoscere, ducebat nos per curias diuitum Moallorum: et
oportebat nos orare pro ipsis. Vnde si habuissem bonum interpretem, habebam
oportunitatem seminandi multa bona. [Sidenote: Vasta solitudo.] Ille
Chirigis primus Cham habuit quatuor filios, de quibus egressi sunt multi,
qui omnes habent modo magnas curias: et quotidie multiplicantur et
diffunduntur per illam Vastam solitudinem, qua est sicut mare. Per multos
ergo illorum ducebat nos Ductor noster. Et mirabantur supra modum, quia
nolebamus recipere aurum, vel argentum, vel vestes praciosas. Quarebant
etiam de magno Papa, si esset ita senex sicut audierant: audierant enim
quod esset quingentorum annorum. Quarebant de terris nostris si ibi essent
multa oues, et boues, et equi. De Oceano mari non potuerunt intelligere,
quod esset sine termnino vel sine ripa. In vigilia omnium Sanctorum
dimisimus viam in Orientem, [Marginal note: Nota diligenter. Iter versus
mieridiem octo dierum.] quia iam populus descenderat multum versus
meridiem: Et direximus iter per quasdam Alpes recte in meridiem continue
per octo dies. In illa solitudine vidi multos asinos, quos vocant Colan,
qui magis assimilantur mulis: quos multum prosequuti [Footnote: sic.] sunt
Dux noster et socij eius, sed nihil profecerunt propter nimiam velocitatem
eorum. Septima die inceperunt nobis apparere ad meridiem montes altissimi:
et intrauimus planiciem, qua irrigabatur sicut hortus, et inuenimus terras
cultas. [Sidenote: Asuni velocissimi. Montes Altissimi. Terra culta.
Kenchat villa Saracenorum.] In octauis omnium Sanctorum intrauimus villam
quandam Saracenorum nomine Kenchat: cuius capitaneus occurrebat extra
villam duci nostro cum ceruisia et ciphis. Hic est enim mos eorum; quod de
omnibus villis subditis eis, occurratur nuncijs Baatu, et Mangu cham cum
cibo et potu. Tunc temporis ibant ibi super glaciem. [Sidenote: Septimo die
Nouembris ibant super glaciem.] Et prius a festo Sancti Michaelis
habueramus gelu in solitudine. Quasiui de nomine Prouincia illius: sed quia
iam eramus in alio territorio nescierunt mihi dicere, nisi a nomine
ciuitatis, qua erat valde parua. [Sidenote: Ciuitas valde parua. Magnus
Fluuius. Multa Paludes. Vites.] Et descendebat magnus fluuius de montibus
qui irrigabat totam regionem, secundum quod volebant aquam ducere:
Enter page number
PreviousNext
Page 147 of 162
Words from 74858 to 75366
of 82784