Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 147 of 315 - First - Home
Nec Vnquam Videbat Eum Homo De Facili Ridere, Vel Aliquam
Leuitatem Facere, Sicut Dicebant Christiani, Qui Cum Ipso Morabantur
Continue.
Dicebant etiam nobis asserendo firmiter Christiani, qui erant de
familia eius, quod deberet fieri Christianus.
[Sidenote: Studium
Christianismi.] Cuius signum erat, quod ipse Clericos Christianos tenebat,
et expensas eis dabat. Habebat etiam semper capellam Christianorum ante
maius, tentorium suum, vbi cantant Clerici publice et aperte, ac pulsant ad
horas, vt cateri Christiani secundum mores Gracorum, quantacunque sit ibi
multitudo Tartarorum, vel etiam aliorum hominum. Hoc tamen non faciunt alij
Duces ipsorum. [Sidenote: Maiestas.] Est autem mos Imperatoris ipsius, vt
nunquam ore proprio loquatur cum extraneo, quantumcunque magnus sit, sed
audit et respondet per interpositam personam, et quandocunque negotium
proponunt, vel Imperatoris responsionem audiunt illi, qui sub eo sunt,
quantumcunque sint magni, flexis genibus vsque ad finem verborum
persistunt. Nec alicui de consuetudine super aliquo negotio loqui licitum
est, postquam ab Imperatore definitum est. Habet autem Imperator pradictus
procuratorem et protonotarios, atque scriptores, omnesque officiales in
negotijs tam publicis quam priuatis, excepris Aduocatis. [Sidenote:
Potestas ex lex.] Nam sine litium vel iudiciorum strepitu secundum
arbitrium Imperatoris omnia fiunt. Alij quoque Principes Tartarorum de his,
qua ad illos pertinent, idem faciunt. [Sideote: Bellum in Christianos
cogitatum.] Hoc autem nouerint vniuersi, quia nobis tunc existentibus in
solenni curia, iam ex pluribus annis indicia, idem Cuyne Imperator, de nouo
electus, cum omnibus suis Principibus erexit vexillum contra Ecclesiam Dei,
ac Romanum Imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos
Occidentis, nisi fortasse, quod absit, facerent ea, qua mandabat Domino
Papa, atque potentibus, et omnibus Christianorum populis, videlicet vt ipsi
subdantur eis.
Enter page number
PreviousNext
Page 147 of 315
Words from 38478 to 38744
of 82784