Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 142 of 162 - First - Home
Sed Quia Non Habuimus, Quod Daremus Ei, Omnia
Male Faciebat.
[Sidenote:
Quintano septimanas iuxta Etiliam descendebant.]
Et bigauimus cum Baatu descendendo iuxta Etiliam quinque septimanas.
Aliquando habuit socius meus tantam famem, quod dicebat mihi quasi
lachrymando: videbatur mihi quod nunquam comederim. Forum sequitur semper
Curiam Baatu. Sed illud erat tam longe a nobis, quod non poteramus ire.
Oportebat enim nos ire pedibus pro defectu equorum. [Sidenote: Quidam
Hungari.] Tandem inuenerunt nos quidam Hungari, qui fuerant Clericuli,
quorum vnus sciebat adhuc cantare multa corde, et habebatur ab alijs
Hungaris quasi Sacerdos, et vocabatur ad exequias suorum defunctorum: Et
alius fuerat competenter instructus in Grammatica: qui intelligebat
quicquid dicebamus ei literaliter, sed nesciebat respondere: qui fecerunt
nobis magnam consolationem, afferentes cosmos ad bibendum, et carnes
aliquando ad comedendum: qui quum postulassent a nobis aliquos libros, et
non haberem quos possem dare, nullos enim habebam, nisi Biblium et
breuiarium, dolui multum. Tunc dixi eis, afferte nobis chartas, et ego
scribam vobis, quandiu erimus hic: quod et fecerunt. Et scripsi vtrasque
horas Beata Virginis et officium defunctorum. [Sidenote: Comanus] Quodam
die iunxit se nobis quidam Comanus, salutans nos verbis latinis, dicens,
Saluete Domini. Ego mirens, ipso resalutato, quasiui ab eo, quis eum
docuerat illam salutationem. Et ipse dixit quod in Hungaria fuit baptizatus
a fratribus nostris qui docuerant illam salutationem. Et ipsi dixit quod in
Hungaria fuit baptizatus a fratribus nostris qui docuerant illum eam. Dixit
etiam quod Baatu quasiuerat ab eo multa de nobis, et quod ipse dixerat ei
conditiones ordinis nostri. Ego vidi Baatu equitantem cum turba sua, et
omnes patres familias equitantes cum eo, secundum astimationem meam non
erant quingenti viri. [Sidenote: Iter quatuor mensium a Volga. Ingens
frigus.] Tandem circa finem exaltationis sancta crucis venit ad nos quidam
diues Moal, cuius pater erat millenarius, quod magnum est inter eos,
dicens, Ego vos debeo ducere ad Mangu cham, et est iter quatuor mensium: et
tantum frigus est ibi, quod finduntur ibi lapides et arbores pro frigore:
Videatis vtrum poteritis sustinere. Cui respondi: Spero in virtute Dei,
quod nos sustinebimus, quod alij homines possunt sustinere. Tunc dixit: Si
non poteritis sustinere, ego relinquam vos in via. Cui respondi, hoc non
esset iustum: quia non iuimus pro nobis, nisi missi a Domino vestro: Vnde
ex quo vobis committimur, non debetis nos dimittere. Tunc dixit, bene erit.
Post hoc fecit nos ostendere sibi omnes vestes nostras, et quod sibi
videbatur minus necessarium fecit deponere sub custodia hospitis nostri.
[Sidenote: 16. Septemb.] In crastino attulerunt cuilibet nostrum vnam
pelliceam villosam arietinam et braccas de eadem, et botas siue bucellos
secundum morem eorum cum soccis de filtro; et almucias de pellibus secundum
modum eorum. [Sidenote: Cangle populi Maior Bulgaria.] Et secunda die post
exaltationem Sancta crucis incepimus equitare nos tres habentes signarios
et equitauimus continue versus Orientem vsque ad festum Omnium Sanctorum,
per totam illam terram, et adhuc amplius habitabant Cangle, quedam
parentela Romanorum. Ad Aquilonem habebamus maiorem Bulgariam, et ad
meridiem pradictum mare Caspium.
The same in English.
Of our iourney towards the Court of Mangu Can.
Enter page number
PreviousNext
Page 142 of 162
Words from 72312 to 72813
of 82784