Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 141 of 315 - First - Home
Alius Autem Vniuersus Populus Longe Extra Tabulatum
Collocabatur, Et Ita Fere Vsque Ad Meridiem Morabantur.
Tunc incipiebant
lac iumentinum bibere, et vsque ad vesperas tantum bibebant, quod erat visu
mirabile.
[Symposium procorum.] Nos autem vocauerunt interius, et dederunt
nobis cereuisiam: quia iumentinum lac non bibebamus. Et hoc quidem nobis
pro magno fecerunt honore: sed tamen nos compellebant ad bibendum, quod
nullatenus poteramus propter consuetudinem sustinere. Vnde ostendimus eis,
hoc esse nobis graue, ideoque nos cessauerunt compellere. [Ieroslaus Dux
Russia. Legati diuersarum nationum.] Foris autem erat Dux Ieroslaus de
Susdal Russia, pluresque Duces Kythaorum et Solangorum. Duo quoque filij
regis Georgia, nuncius etiam Caliphi de Baldach, qui erat Soldanus, et plus
quam decem alij Soldani Sarracenorum, vt credimus. Et sicut nobis a
procuratoribus dicebatur, erant ibi nunciorum plus quam quatuor millia,
inter illos, qui tributa portabant, et illos, qui deferebant munera, et
Soldanos ac Duces alios, qui ad tradendum seipsos veniebant, et illos, pro
quibus ipsi miserant, illosque qui terrarum prafecti erant. Hi omnes simul
extra tabulatum ponebantur, eisque simul bibere prabebatur. Nobis autem et
Duci Ierozlao fere semper ab eis dabatur superior locus, quando cum eis
eramus exterius.
The same in English
How Cuyne enterteined the Minorite Friers. Chap. 26.
[Sidenote: The curtesie of Cuyne towards Ambassadors] But when wee were
come vnto the court of Cuyne, hee caused (after the Tartars manner) a Tent
and all expenses necessarie to bee prouided for vs. And his people
entreated vs with more regarde and courtesie, then they did anie other
Ambassadours.
Enter page number
PreviousNext
Page 141 of 315
Words from 36921 to 37170
of 82784