Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  [Sidenote: Cuyne in legatos benignitas.] Ad ipsum autem vocati
non fuimus, eo quod nondum electus erat, nec adhuc de imperio - Page 140
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 140 of 315 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

[Sidenote: Cuyne In Legatos Benignitas.] Ad Ipsum Autem Vocati Non Fuimus, Eo Quod Nondum Electus Erat, Nec Adhuc De Imperio Se Intromittebat.

Interpretatio tamen literarum Domini Papa, ac verba etiam a nobis dicta, a pradicto Baty erant ei mandata.

Cum ergo stetissemus ibi per quinque vel sex dies, ad matrem suam nos transmisit, vbi adunabatur curia solennis. [Sidenote: Tentorium regium.] Et cum venissemus illuc, tam extensum erat tentorium magnum, de alba purpura praparatum, eratque tam grande nostro indicio, quod plusquam duo millia hominum poterant esse sub illo. Et in circuitu factum erat ligneum tabulatum varijs imaginibus depictum. [Sidenote: Comitia.] Illuc ergo perreximus cum Tartaris, nobis ad custodiam assignatis, ibique conuenerant omnes duces, et vnusquisque cum hominibus suis equitaibat in circuitu per planiciem et colles. In prima die vestiti sunt omnes purpuris albis, in secunda vero rubeis. Et tunc venit Cuyne ad teritorium illud. Porro tertia die fuerunt omnes in blaueis purpuris, et quarta in optimis Baldakinis. In illo autem tabulato iuxta tentorium erant dua maiores porta, per quarum vnam solus Imperator debebat intrare, et ad illam nulla erat custodia, quamuis esset aperta, quia per illam nullus audebat ingredi vel exire: per aliam omnes, qui admittebantur, intrabant, et ad illam custodes cum gladijs et arcubus et sagittis erant. Itaque si quis tentorio propinquabat vltra terminos, qui positi erant, si capiebatur, verberabatur, si fugiebat, sagitta siue ferro sagittabatur. Multique ibi erant, qui in franis, pectoralibus, sellis et huiusmodi, iudicio nostro, auri circiter viginti marcas habebant. Sic Duces infra tentorium colloquebantur, et de Imperatoris electione tractabant, vt a nobis creditur.

Enter page number   Previous Next
Page 140 of 315
Words from 36664 to 36920 of 82784


Previous 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300
 310 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online