Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 13 of 82 - First - Home
Ipsos
Est Etiam Necesse Operari Omnia Qua Sunt Facienda.
Ipsi etiam si in aliquo
offendunt, vel si non obediunt ad nutum, vt asmi verberantur.
Et vt
breuiter dicam, modicum quid manducant, et etiam modicum bibunt, et pessime
induuntur; nisi forte aliquid possunt lucrari, nisi sunt aurifabri et alij
artifices boni. Sed aliqui tam malos dominos habent, quod nihil eis
dimittunt, nec hadent tempus pra multitudine operum dominorum, vt sibi
aliquid operentur, nisi furentur sibi tempus, quando forsitan debent
quiescere vel dormire. Et hoc si vxores vel propriam stationem permittuntur
habere. Alij autem qui tenentur in domo pro seruis omni miseria sunt
repleti. Vidi enim eos ire in bracis sapissime, et toto corpore nudos in
maximo solis ardore. Et in hyeme patiuntur maximum frigus. Vidimus etiam
aliquos pedicas et digitos manuuni de magno frigore perdidisse. Audiuimus
etiam alios esse mortuos, vel etiam de magno algore quasi in omnibus
membris inutiles esse, factos.
Quomodo bello occurratur Tartaris. Cap. 8.
Dicto de terris, qua obediunt eis, supponendum est quomodo bello occurratur
eisdem. Quod videtur nobis hoc modo dicendum. Primo scribendum est quid
intendunt. Secundo de armis et ordinatione acierum. Tertio quomodo
occurratur astutijs eorum in congressione. Quarto de munitione castrorum et
ciuitatum. Quinto quid faciendum sit de captiuis eorum. Intentio Tartarorum
est subijcere sibi totum mundum si possunt. Et de hoc Cyngischan habent
mandatum, sicut superius dictum est. Idcirco eorum imperator sic in literis
suis scribit: "Dei fortitudo, Omnium imperator." Et in superscriptione
sigilli sui hoc habet: "Dominus in coelo, et Cuynch Chan super terram. Dei
fortitudo, omnium hominum imperatoris sigillum." Et ideo cum nullis
hominibus faciunt pacem, vt dictum est, nisi forte se in eorum manibus
tradunt. Et quia excepta Christianitate nulla est terra in orbe quam
timent, idcirco se ad pugnam prapararunt contra nos. Vnde nouerint vniuersi
quod nobis existentibus in terra eorum in solenni curia, qua iam ex
pluribus annis indicta erat, fuimus, vbi elegerunt Cuynch imperatorem in
presentia nostra, qui in lingua eorum dicitur Chan. Qui Cuynch Chan
pradictus erexit cum omnibus principibus vexillum contra ecclesiam dei et
Romanum imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos
occidentis, nisi forsan facerent ea, qua mandat Domino Papa, et potentibus
ac omnibus Christianorum populis Occidentis: quod nulla ratione faciendum
est: tum, propter nimiam seruitutem et intolerabilem, qua est hactenus
inaudita, quam vidimus oculis nostris, in quam redigunt omnes gentes sibi
subiectas: tum propterea quod nulla in eis est fides: nec potest aliqua
gens confidere in verbis eorum: quia quicquid promittunt non obseruant,
quando vident sibi tempora fauere: et subdoli sunt in omnibus factis et
promissis eorum. Intendunt etiam delere omnes principes, omnes nobiles,
omnes milites de terra, vt superius dictum est: sed hoc faciunt subdole et
artificiosem subditos suos. Tum etiam quia indignum est quod Christiani
subdantur eisdem, propter abominationes eorum, et quia in nihilum redigitur
cultus dei, et anima pereunt, et corpora vltra quam credi possit
multitudine affliguntur. In primo quidem sunt blandi, sed postea vt scorpio
cruciant et affligunt. Tum quia pauciores sunt numero, et corpore
debiliores quam populi Christiani. In pradicta autem curia sunt bellatores
et principes et exercitus assignati. De decem hominibus mittuntur tres cum
familijs eorum, de omni terra potestatis eorum. Vnius exercitus debet
intrare per Hungariam: secundus per Poloniam. Veniunt autem pugnaturi
continue octodecem annis. Tempus est etiam eis assignatum. In Martio an.
Dom. 1247, si de terra sua mouebunt. Venient autem in tribus vel in quatuor
[Marginal note: Forte mensibus.] annis vsque ad Comaniam. De Comania autem
insultum facient in terras superius annotatas. Hac omnia firma sunt et
vera, nisi dominus aliquod impedimentum pro sua gratia faciat eis. Sicut
fecit quando venerunt in Hungariam et Poloniam. Debebant enim procedere
tunc pro certo triginta annis. Sed interfectus fuit tunc imperator eoram
veneno: et propter hoc quieuerunt a prelijs vsque nunc. Sed modo, quia
positus est imperator de nouo, iterum se de nouo ad pugnam incipiunt
praparare. [Sidenote: Tartari proponunt inuadere Liuoniam at Prussiam.]
Adhoc sciendum est, quod imperator dixit ore suo, quod vellet mittere
exercitum in Liuoniam et Prussiam. Et quoniam omnem terram volunt delere
vel in seruitutem redigere, qua seruitus est intolerabilis nostra genti, et
superius dictum est: Occurrendum est igitur eis in bello. Sed si vna
prouincia non vult alteri opem ferre, terra illa delebitur contra quam
pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt pugnabunt contra aliam terram;
et in acie erunt primi. Si male pugnant occidentur ab eis: Si autem bene,
ipsos cum promissis adulationibus tenent: et etiam vt ab ipsis non fugiant
promittunt eis quod facient eos dominos magnos et post hoc quando securi
esse possunt de ipsis, vt non redeant, faciunt eos infoelicissimos seruos.
Ac de mulieribus quas volunt in concubinas tenere pro seruitijs faciunt
illud idem. Et ita cum hominibus deuicta prouincia destruunt aliam terram.
Nec est aliqua prouincia qua per se possit resistere eis: quia de omni
terra potestatis eorum, vt dictum est homines congregint ad bellum. Vnde si
Christiani seipsos et suam terram et Christanitatem volunt seruare, oportet
quod in vnium conueniant reges, principes et barones, et terrarum rectores,
et mittant de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam ipsi
incipiunt in terras diffundi. Quoniam postquam incipiunt spargi per terras,
vndique homines quarunt, et nullus congrue auxilium alteri potest prabere:
quoniam ipsi cateruatim vndique quarunt homines et occidunt. Et si claudunt
se in castris, ponunt tria millia vel quatuor millia hominum contra castrum
vel ciuitatem, qui obsideant eam; et ipsi nihilominus diffunduntur per
terras homines occidentes. Quicunque autem volunt pugnare cum eis, hac arma
debent habere. Arcus bonos et fortes, et balistas quas multum timent, et
sagittas sufficientes: et bonum dolabrum de bono ferro, et scutum cum longo
manubrio. [Sidenote: Temperamentum ferri.] Ferramenta sagittarum de arcu
vel de balista debent, vt Tartari, quando sunt calida, temperari in aqua
cum sale mixta, vt fortia sint ad penetrandum arma eorum. Gladios et etiam
lanceas cum vnco, qui valeant ad trahendum eos de sellis: quia de eis
facillime cadunt; ac cultellos ac loricas duplicatas; quia illos eorum
sagitta non penetrant; et galeam et arma alia ad protegendum corpus et
equum ab armis et sagittis eorum.
Enter page number
PreviousNext
Page 13 of 82
Words from 12068 to 13073
of 82784