Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 137 of 162 - First - Home
Et monebamur, ne tangeremus cordas tentorij, quas ipsi reputant
loco liminis domus.
Stetimus ibi nudis pedibus in habitti nostro
discoopertis capitibus, et eramus spectaculum magnum in oculis eorum.
[Sidenote: Iohannes de Plano carpini.] Fuerat enim ibi frater Iohannes de
Plano Carpini, sed ipse mutauerat habitum ne contemneretur; quia erat
nuncius Domini Papa. Tunc inducti fuimus vsque ad medium tentorij, nec
requisiuerunt vt faceremus aliquam reuerentiam genua flectendo, sicut
solent facere nuncij. Stetimus ergo coram eo quantum possit dici, Miserere
mei Deus: et omnes erant in summo silentio. Ipse vero super solium longum
sedebat et latum sicut lectus, totum deauratum, ad quod ascendebatur tribus
gradibus, et vna domina iuxta eum. Viri vero diffusi sedebant a dextris
domina et a sinistris quod non implebant mulieres ex parte vna quia erant
ibi sola vxores Baatu, implebant viri. Bancus vero cum cosmos et ciphis
maximis aureis et argenteis, ornatis lapidibus pratiosis erat in introitu
tentorij. Respexit ergo nos diligentius, et nos eum: et videbatur mihi
similis in statura Domino Iohanni de Bello monte cuius anima rcquiescit in
pace. Erat etiam vultus eius tunc perfusus gutta rosea. Tandem pracepit vt
loqueremur. Tunc ductor noster pracepit vtflecteremus genua, et loqueremur.
Flext vnum genu tanquam homini: tunc innuit quod ambo flecterem, quod et
feci, nolens contendere super hoc. Tunc pracepit quod loquerer. Et ego
cogitans quod orarem Dominum, quia flexeram ambo genua, Incepi verba
oratione, dicens: Domine, nos oramus Dominum, a quo bona cuncta procedunt,
qui dedit vobis ista terrena, vt det vobis post hac calestia: quia hac sine
illis vana sunt. Et ipse diligenter auscultauit, et subiunxit: Noueritis
pro certo quod coelestia non habebitis, nisi fueritis Christianus. Dicit
enim Deus, Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit: qui vero non
crediderit, condemnabitur. Ad illud verbum ipse modeste subrisit, et alij
Moal inceperunt plaudere manus deridendo nos. Et obstupuit interpres meus,
quem oportuit me confortare ne timeret. [Sidenote Litera Regis Francorum.]
Tunc facto silentio, dixi: Ego veni ad filium vestrum, quia audiuimus quod
esset Christianus, et attuli et literas ex parte Domini Regis Francorum
ipse misit me huc ad vos. Vos debetis scire qua de causa. Tunc fecit me
surgere. Et quasiuit nomem vestrum, et meum, et socij mei, et interpretis,
et fecti omnia scribi. Quasiuit etiam quia intellexerat quod exieratis
terram vestram cum exercitu vt haberetis bellum. Respondi, Contra Saracenos
violantes domum Dei Hierusalam. Quasiuit etiam si vnquam misissetis nuncios
ad eum. Ad vos dixi nuquam. Tunc fecit nos vedere et dari de lacte, suo ad
bibendum, quod ipsi valde magnum reputant, quando aliquis bibit cosmos eum
eo in domo sua. Et dum sedens respicerem terram, pracepit vt cleuarem
vultum volens adhuc nos amplius respicere, vel forte pro sortilegio: quia
habent pro malo omine vel signo, vel pro mala Prognostica, quando aliquis
sedet coram eis inclinata facie quasi tristis, maxime quum appodiat
maxillam vel mentum super manum. Tunc exiuimus, et post pauca, venit Ductor
noster ad nos, et ducens nos ad hospitium, dixit mihi, Dominus Rex rogat,
quod retinearis in terra ista:
Enter page number
PreviousNext
Page 137 of 162
Words from 69776 to 70276
of 82784