Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 136 of 162 - First - Home
And it is not true
what Isidore reporteth, namely that this Sea is a bay or gulfe comming
forth of the Ocean:
For it doeth, in no part thereof, ioyne with the Ocean,
but is enuironed on all sides with lande.
De curia Baatu, et qualiter recepti fuerunt ab eo. Cap. 21.
[Sidenote: Oceanus Aquilonaris Isisdorus.] Tota ilia regio a latere
Occidentali istius maris, vbi sunt Porta ferrea Alexandri, et montes
Alanorum, vsque ad Occanum Aquilonarem et paludes Maotidis vbi mergitur
Tanais, solebat dici Albania: de qua dicit Isisdorus quod habet canes ita
magnos, tantaque feritatis, vt tauros premant, leones perimant. Quod verum
est, prout intellexi a narrantibus, quod ibi versus Oceanum Aquilonarem
faciunt canes trahere in bigis sicut boues propter magnitudinem et
fortitudinem eorum. In illo ergo loco vbi nos aplicuimus super Etiliam est
casale nouum, quod fecerunt Tartari de Rutenis mixtim, qui transponunt
nuncios euntes, et redeuntes ad curiam Baatu: quia Baatu est in vlteriori
ripa versus Orientem nec transit illum locum vbi nos applicuimus ascendendo
in astate, sed iam incipiebat descendere. [Sidenote: Descendit naui per
flumen Volga. Nota] De Ianuario enim vsque ad Augustum ascendit ipsi, et
omnes alij versus frigidas regiones, et in Augusto incipiunt redire.
Descendimus ergo in naui ab illo casali vsque ad curiam eius. Et ab illo
vsque ad villas maioris Bulgaria versus Aquilonem, sunt quinque dicta. Et
miror quis Diabolus portauit illuc legem Machometi. [Sidenote: 30 dieta a
Porta ferrea. Astracan.] A Porta enim ferrea, qua est exitus Persidis, sunt
plusquam triginta dieta per transuersum, solitudinem ascendendo iuxta
Etiliam vsque in illam Bulgariam, vbi nulla est ciuitas, nisi quadam
casalia prope vbi cadit Etilia in mare. Et illi Bulgari sunt pessimi
Saraceni, fortius tenentes legem Machometi, quam aliqui alij. [Sidenote:
Descriptio curia Baatu.] Quum ergo vidi curiam Baatu, expaui, quia
videbantur prope domus eius, quasi quadam magna ciuitas protensa in longum,
et populus vndique circumfusus, vsque ad tres vel quatuor leueas. Et sicut
populus Israel sciebat vnusquisque ad quam regionem tabernaculi deberet
figere tentoria: ita ipsi sciunt ad quod latus curia debeant se collocare,
quando ipsi deponunt domus. [Sidenote: Horda sonat medium.] Vnde dicitur
curia Orda lingua corum, quod sonat medium, quia semper est in media
hominum suorum: hoc excepto quod recte ad meridiem nullus se collocat, quia
ad pattem illam aperiuntur porta Curia: Sed a dextris et a sinistris
extendunt se quantum volunt secundum exigentiam locorum: dummodo recte ante
curiam, vel ex opposito curia non descendunt. Fuimus ergo ducti ad quondam
Saracenum, qui non prouidebat nobis de aliquo cibo sequenti die fuimus ad
curiam, et fecerat extendi magnum tentorium, quia domus non potuisset
capere tot homines et mulieres, quot conuenerant. Monuit nos ductor noster
vt non loqueremur, donec Baatu praciperet: et tunc loqueremur breuiter.
[Sidenote: Misit rex Francia ad Kencham nuncios.] Quasiuit etiam vtrum
misissetis nuncios ad eos. Dixi qualiter miseratis ad Kencham, et quod nec
ad ipsum misissetis nuncios, nec ad Sartach literas, nisi credidissetis eos
fuisse Christianos: quia non pro timore aliquo, sed ex congratulatione,
quia audiueratis eos esse Christianos misistis.
Enter page number
PreviousNext
Page 136 of 162
Words from 69264 to 69775
of 82784