Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 131 of 315 - First - Home
In Tota
Siquidem Illa Quadragesima Fuerat Cibus Noster Millum Cum Aqua Et Sale
Tantum, Et In Alijs Similiter Diebus Ieiuniorum.
Nec habebamus aliquid ad
bibendum prater niuem in caldario liquefactam.
Ibamus autem per Comaniam
equitando fortissime quoniam habebamus equos recentes quinquies aut pluries
in die, nisi quando per deserta ibamus, et tunc equos meliores atque
fortiores, qui possent continuum sustinere laborem, accipiebamus. Et hoc ab
ineunte quadragesima vsque ad octo dies post Pascha. [Sidenote: Comania
descriptio.] Hac terra Comania ab Aquilone immediate post Russiam habet
Morduynos. Byleros, id est, magnam Bulgariam, Bastarcos, id est, magnam
Hungariam, post Bastarcos, Parositas et Samogetas. [Sidenote: Oceanus
septentrionalis.] Post Samogetas, illos, qui dicuntur habere faciem caninam
in Oceani littoribus desertis. A meridie habet Alanos. Circassos, Gazaros,
Graciam et Constantinopolin, ac terram Iberorum, Cathos, Brutachios, qui
dicuntur esse Iudai, caput radentes per totum, terram quoque Cithorum atque
Georgianorum et Armeniorum et Turcorum. Ab occidente autem Hungariam habet
atque Russiam. Et est Comania terra maxima et longa. Cuius populos,
scilicet Comanos, Tartari occiderunt, quidam tamen a facie eorum fugerunt,
et quidam in eorum seruitutem redacti sunt. Plurimi autem ex eis, qui
fugerunt, ad ipsos redierunt. [Sidenote: Terra Kangittarum.] Post hac
intrauimus terram Kangittarum, qua magnam habet in plurimis locis penuriam
aquarum, in qua etiam homines pauci morantur propter aqua defectum.
[Sidenote: Ieroslaus, Dux Russia.] Vnde homines Ieroslai, Ducis Russia, cum
ad ipsum in terram Tartarorum perrexerunt, plures eorum in illo deserto pra
siti mortui sunt. In hac etiam terra et in Comania multa inuenimus capita
et ossa mortuorum hominum, super terram acentia tanquam sterquilinium.
Enter page number
PreviousNext
Page 131 of 315
Words from 34339 to 34596
of 82784