Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 12 of 162 - First - Home
Vna Tamen Ex Ipsis Maior
Est Inter Alias, Et Frequentius Cum Illa Quam Cum Alijs Commoratur.
Et cum
tam multa sint inter se tamen de facili non contendunt, Viri nihil
operantur omnino exceptis sagittis:
Et etiam de gregibus aliquantulam
habent curam, sed venantur, et exercent se ad sagittandum: Omnes enim a
paruo vsque ad magnum sagittarij sunt et boni. Et statim pueri eorum, cum
sunt duorum annorum vel trium, incipiunt equitare. Equos eorum regunt et
currunt in eis: et dantur eis arcus secundum suam atatem, et instruunt ad
sagittandum. Agiles enim sunt et audates valde. Virgines et mulieres
equitant, et agiliter in equis currunt vt viri. Vidimus enim eas arcus et
pharetras portare. Et tam viri quam mulieres diu in equitando possunt
durare. Breuissimas habent strepas: equos valde custodiunt; imo rerum
omnium sunt magni conseruatores. [Sidenote: Foemina Meta incognita eodem
modo vestiuntur.] Mulieres eorum omnia operantur. Pellicia, vestes,
calceos, ocreas, et omnia opera qua de corio fiunt. Currus etiam ducunt et
reparant camelos onerant, et velocissima sunt et strenua in omnibus
operibus suis: foemoralibus omnes vtuntur: aliqua, sicut viri, sagittant.
De ipsorum Imperio. Cap. 5.
Dicto de eorum consuetudinibus, dicendum est de eorum imperio. Et primo de
ipsius principio. Secundo de principibus eius. Tertio de dominio
Imperatoris et principum. Terra quadam est in partibus Orientis, de qua
dictum est supra, qua Mongol nominatur. Hac terra quondam quatuor populos
habuit. [Sidenote: Tartaria populi Tartar fluuius.] Et vnus Yeka Mongol, id
est, magni Mongali vocabatur Secundus Sumongol, id est Aquatici Mongali.
Ipsi autem seipsos Tartaros appellabant, a quodam fluuio, qui currit per
terram eorum, qui Tartar nominatur Allius appellatur Merkat, quartus
Metrit. Hij populi omnes vnam formam personarum, et vnam linguam habebant:
quamuis inter se per principes et prouincias essent diuisi. [Sidenote:
Cygnis ortus et res gesta.] In terra Yeka Mongol fuit qui vocabatur Cyngis.
Iste incepit esse robustus venator coram Domino. Didicit enim homines
furari, rapere, pradari. Ibat autem ad alias terras, et quoscunque potuit
capere, et sibi associare non demittebat homines vero sua gentis ad se
inclinabat, qui tanquam ducem ipsum sequebantur, ad omnia malefacta. Hic
autem incepit pugnare cum Sumongol, siue Tartaris postquam homines
aggregauerat sibi, et interfecit ducem eorum, e multo bello omnes Tartaros
sibi subiugauit et in suam seruitutem redegit. Post hac cum omnibus his
pugnauit, cum Merkat, qui erant positi iuxta terram Tartarorum, quos etiam
bello sibi subiecit: Inde procedens pugnauit contra Metritas, et etiam
illos deuicit. [Sidenote: Naymani.] Audientes itaque Naymani, quod Cyngis
erat taliter eleuatus, indignati fuerant. Ipsi enim habuerant Imperatorem,
qui fuerat strenuus valde, cuidabant tributum omnes nationes pradicta.
[Sidenote: Fratres discordantes oppressi.] Qui debitum vniuersa carnis
exsoluens, filij eius successerunt loco eius; sed iuuenes erant et stulti,
et populum nesciebant tenere sed inuicem diuisi erant et scissi: vnde medio
tempore Cyngis erat taliter exaltatus, nihilominus, insultum faciebant in
terras superius annotatas, viros et mulieres et pueros occidebant, et
capiebant pradam eorum. Cyngis hoc audiens, omnes sibi subiectos homines
aggregauit. [Sidenote: Kara Kitai.] Naymani et Kara Kitai, id est nigri
Kitai, ex aduerso in quandam vallem strictam inter montes duos, per quam
nos euntes ad imperatorem eorum transiuimus, similiter conueniunt:
Enter page number
PreviousNext
Page 12 of 162
Words from 5580 to 6096
of 82784