Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 12 of 315 - First - Home
Alia Vero Faciunt De Pannis
Sericis, Et Illa Multum Honorant.
Quidam ponunt illa in pulchro curru tecto
ante ostium stationis:
Et quicunque aliquid de illo curru furatur, sine
vlla miseratione occiditur. Duces, millenarij, et centenarij vnum semper
habent in medio stationis. Pradictis idolis offerunt primum lac omnis
pecoris et iumenti. Et cum primo comedere et bibere incipiunt, primo
offerunt eis de cibarijs et potu. Et cum bestiam aliquam occidunt, offerunt
cor Idolo quod est in curru in aliquo cypho, et dimittunt vsque mane, et
tunc auferunt de prasentia eius et decoquunt et manducant. Primo etiam
imperatori faciunt idolum, quod ponunt in curru, ante quam stationem
honorifice, sicut vidimus ante ordam imperatoris istius offerunt munera
multa. Equos etiam offerunt ei, quos nullus audet ascendere vsque ad
mortem. Alia etiam animalia eidem offerunt. Qua vero occidunt ad
manducandum, nullum os ex eis confringunt, sed igni comburunt. Et etiam ad
meridiem tanquam Deo inclinant, et inclinare faciunt alios nobiles, qui se
reddunt eisdem. Vnde nuper contigit quod Michael, qui fuit vnus de magnis
ducibus Russia, cum iuisset ad se reddendum Bati, fecerunt eum prius inter
duos ignes transire: Post hoc dixerunt, quod ad meridiem Cyngis inclinaret.
Qui respondit, quod Bati et seruis suis inclinaret libenter, sed imagini
hominis mortui non inclinaret, quia non licet hoc facere Christianis. Et
cum sape diceretur, quod inclinaret, et nollet, mandauit ei pradictus per
filium Ieroslai, quod occideretur si non inclinaret. [Sidenote: Martyrium
Michaelis ducis Russia.] Qui respondit, quod potius vellet mori, quam hoc
faceret, quia non liceret.
Enter page number
PreviousNext
Page 12 of 315
Words from 3100 to 3349
of 82784