Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 128 of 162 - First - Home
Qualiter Habuerunt In Mandatis Adire Baatu Patrem Sartach.
Cap.
18.
In crastino mane venit quidam sacerdos frater ipsius Coiac postulans
vasculum cum chrismate, quia Sartach volebat illud videre, vt dicebat, et
dedimus ei. Hora vespertina vocauit nos Coiac, dicens nobis: Dominus rex
scripsit bona verba Domino meo: Sed sunt in eis difficilia, de quibus nihil
auderet facere, sine consilio patris sui. Vnde oportet vos ire ad patrem
suum, et duas bigas quas adduxistis heri cum vestimentis et libris
dimittetis mihi, quia Dominus meus vult res diligentius videre. Ego statim
suspicatus sum malum de cupiditate eius, et dixi ei. Domine, non solum
illas sed etiam duas quas adhuc habemus relinquemus sub custodia vestra.
Non inquit, illas relinquetis, de alijs facietis velle vestrum. Dixi quod
hoc nullo modo posset fieri. Sed totam dimitteremus ei. Tunc quasiuit si
vellemus morari in terra? Ego dixi, Si bene intellexistis literas domini
regis, potestis scire, quod sic. Tunc dixit, quod oporteret nos esse
patientes multum, et humiles. Sic discessimus ab eo illo sere. In crastino
mane misit vnum sacerdotem Nestorinum pro bigis, et nos duximus omnes
quatuor. Tunc occurrens nobis frater ipsius Coiacis, separauit omnia nostra
ab ipsis rebus quas tuleramus pridie ad curiam, et ilia accepit tanquam
sua, scilicet libros et vestimenta: et Coiac praceperat, quod ferremus
nobiscum vestimenta quibus induti fueramus coram Sartach vt illis
indueremur coram Baatu si expediret: quas ille sacerdos abstulit nobis vi,
dicens: Tu attulisti eas ad Sartach, modo vis ferre Baatu? Et cum vellem ei
reddere rationem, respondit mihi, Ne loquaris nimis, et vade viam tuam.
Tunc necessaria fuit patientia, quia apud Sartach, non patebat nobis
ingressus; nec aliquis erat, qui nobis exhiberet iusticiam. Timebam etiam
de interprete, ne ipse aliquid aliter dixissit, quam ego dixissem ei: quia
ipsi bene voluisset, quod de omnibus fecissemus xenium. Vnum erat mihi
solacium, quia quum persensi cupiditatem eorum, ego subtraxi de libris
Biblium et sententias, et alios libros quos magis diligebam. Psalterium
domina regina non fui ausus subtrahere, quia illud fuerat nimis notatum
propter aureas picturas qua erant in eo. Sic ergo reuersi sumus cum duobus
residuis bigis ad hospitium nostrum. Tunc venit ille, qui debebat ducere
nos ad Baatu, volens cum festinatione arripere iter; cui dixi quod nulla
ratione ducerem bigas. Quod ipse retulit ad Coiac. Tunc pracepit Coiac quod
relinqueremus eas apud ipsum cum garcione nostro: quod et fecimus.
[Sidenote: Perueniunt ad Etiliam vel Volgam.] Sic ergo euntes versus Baatu
recta in Orientem, tertia die peruenimus ad Etiliam: cuius aquas cum vidi,
mirabar vnde ab Aquilone descenderunt tanta aqua. Antequam recederemus a
Sartach, dixit nobis supradictus Coiac cum alijs multis scriptoribus curia,
Nolite dicere quod dominus noster sit Christianus, sed Moal. Quia nomen
Christianitatis videtur eis nomen cuiusdam gentis. [Sidenote: Tartari
volunt vocari Moal.] In tantam superbiam sunt erecti, quod quamuis aliquid
forte credant de Christo, tamen nolunt dici Christiani volentes nomen suum,
hoc est, Moal exaltare super omne nomen. Nec volunt vocari Tartari: Tartari
enim fuerunt alia gens de quibus sic didici.
The same in English
How they were giuen in charge to goe vnto Baatu the Father of Sartach.
Chap.
Enter page number
PreviousNext
Page 128 of 162
Words from 65196 to 65707
of 82784