Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 127 of 315 - First - Home
Idem
Quod Prius Apud Corrensam Respondimus, Datisque Muneribus Et Acceptis,
Auditis Etiam Itineris Causis, Introduxerunt Nos In Stationem Principis,
Prius Facta Inclinatione, Et Audita De Limine Non Calcando, Sicut Prius,
Admonitione.
[Sidenote:
Bathy audit legatos.] Ingressi autem flexis
genibus, verba nostra proposuimus, deinde literas obtulimus, et vt nobis
darentur interpretes ad transferendum eas, rogauimus. Qui etiam in die
Parasceue dati fuerunt nobis, et eas in litera Ruthenica, Sarracenica, et
in Tartarica diligenter cum ipsis transtulimus. Hac interpretatio Bathy
prasentata fuit; quam et legit, et attente notauit. Tandem ad nostram
stationem reducti fuimus, sed nulla cibaria nobis dederunt, nisi semel
aliquantulum millij in vna scutella, scilicet in prima nocte quando
venimus. [Sidenote: Gerit se regifice.] Iste Bathy magnifice se gerit,
habens ostianos et omnes officiales ad modum Imperatoris, et sedet in
eminenti loco velut in throno cum vna de vxoribus suis. Alij vero tam
fratres sui et filij, quam alij maiores inferius sedent in medio super
bancum, et homines cateri post eos in terra deorsum, sed viri a dextris, et
foemina a sinistris. Tentoria quoque de panno lineo habet pulchra et magna
satis, qua fuerunt Hungaria regis. Nec aliquis ad eius tentorium audet
accedere prater familiam, nisi vocatus, quantumcunque sit potens et magnus,
nisi forte sciatur, quod sit voluntas ipsius. Nos etiam dicta causa sedimus
a sinistris: Sic etenim et omnes nuncij faciunt in eundo: sed in redeundo
ab Imperatore, semper ponebamur a dextris. [Sidenote: Eiusdem bibendi ad
Symphonia cantum mos.] In medio ponitur mensa eius prope ostium stationis,
super quam apponitur potus in aureis et argenteis vasis.
Enter page number
PreviousNext
Page 127 of 315
Words from 33239 to 33495
of 82784