Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 124 of 162 - First - Home
[Sidenote: The Saracens
Called Lesgi.] Beyond Them, Next Vnto The Sea Or Lake Of Etilia, There Are
Certaine Saracens Called Lesgi, Who Are In Subiection Vnto The Tartars.
Beyond These Is Porta Ferrea, Or The Yron Gate, Nowe Called Derbent, Which
Alexander Built To Exclude The Barbarous Nations Out Of Persia.
[Sidenote:
He returneth by Derbent.] Concerning the situation whereof, your maiestie
shall vnderstand more about the end of this Treatise:
For I trauailed in my
returne by the very same place. Betweene the two foresaid riuers, in the
regions through the which we passed did Comanians of olde time inhabite,
before they were ouerrun by the Tartars.
De Curia Sartach et de gloria eius. Cap. 17.
Inuenimus ergo Sartach prope Etiliam per tres dietas: cuius curia valde
magna videbatur nobis: quia habet sex vxores, et filius eius primogenitus
iuxta eum duas vel tres: et qualibet habet domum magnam et bigas forte
ducentas. [Sidenote: Coiat Nestorinus.] Accessit autem doctor noster ad
quendam Nestorinum Coiat nomine, qui est vnus de maioribus Curia sua. Ille
fecit nos ire valde longe ad domini Iannam. Ita vocant illum qui habet
officium recipiendi nuncios. In sero pracepit nobis dictus Coiat vt
veniremus ad eum. Tunc incepit quarere ductor noster quid portaremus ei,
et coepit multum scandalizari, quum vidit quod nihil parabamus ad
portandum. Stetimus coram eo, et ipse sedebat in gloria sua et faciebat
sonare citharam et saltare coram se. Tunc dixi ei verba pradicta qualiter
veniremus ad dominum eius, rogans eum vt iuuaret nos vt Dominus eius
videret literas nostras. Excusaui etiam me quia monachus eram, non habens,
nec recipiens, nec tractans aurum vel argentum vel aliquid preciosum, solis
libris et capella in qua seruiebamus deo exceptis: vnde nullum xenium
afferebamus ei nec domino suo. Qui enim propria dimiseram, non poteram
portator esse alienorum. Tunc respondit satis mansuete, quod bene faciebam
ex quo eram monachus: sic seruarem votum meum, et non indigebat rebus
nostris; sed magis daret nobis de suis, si indigeremus: et fecit nos sedere
et bibere de lacte suo. Et post pauca rogauit vt diceremus benedictionem
pro eo, quod et fecimus. Quasiuit et quis esset maior dominus inter
Francos. Dixi, Imperator, si haberet terram suam in pace. Non, inquit, sed
Rex Francia, Audiuerat enim de vobis a domino Baldewyno de Hannonia. Inueni
etiam ibi vnum de Socijs domus Domimica. qui fuerat in Cypro, qui
narrauerat omnia qua viderat. Tunc reuersi sumus ad hospitium nostrum. In
crastino misi ei vnum flasconem de vino Muscato, quod optime se custodierat
in tam longa via; et cophinom plenum biscocto quod fuit ei gratissimum, et
retinuit illo sero famulos nostros secum. In crastino mandauit mihi quod
venirem ad curiam; afferens literas regis et capellam et libros mecum, quia
dominus suus vellet videre ea; quod et fecimus, onerantes vnam bigam libris
et capella, et aliam pane et vino et fructibus. Tunc fecit omnes libros et
vestes explicari, et circumstabant nos in equis multi Tartari et Christiani
et Saraceni: quibus inspectis, quasiuit, si vellem ista omnia dare domino
suo, quo audito, expaui, et displicuit mihi verbum, dissimulans tamen
respondi, domine rogamus, quatenus dominus noster dignetur recipere panem
istum, vinum et fructus non pro xenio quia exiguum quid est, sed pro
benedictione, ne vacua manu veniamus coram eo.
Enter page number
PreviousNext
Page 124 of 162
Words from 63120 to 63657
of 82784