Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 11 of 162 - First - Home
[Sidenote: Cibi.]
Cibi Eorum Sunt Omnia Qua Mandi Possunt.
Comedunt canes, lupos, vulpes, et
equos; et in necessitate carnes humanas.
Vnde quando pugnauerunt contra
quandam ciuitatem Kytaorum, [Footnote: Query, the inhabitants of the
province of Kutais, on the Euxine, or of Cathay?] vbi morabatur imperator
ipsorum; eam obsederunt tam diu, quod defecerunt ipsis Tartaris omnino
expensa, Et quia non habebant quod manducarent omnino, tunc accipiebatur de
decem hominibus vnus ad manducandum. Abluuiones etiam qua egrediuntur de
iumentis cum pullis manducant. Imo vidimus etiam eos pediculos manducare:
vidimus etiam eos commedere mures. Mensalibus et manutergijs non vtuntur:
panem non habent, nec olera, nec legumina, nec aliquid aliud nisi carnes:
et tam paucas habent, quod alia nationes vix inde viuere possent. Cum
pinguedine carnium multum polluunt manus: quando vero comederunt, tunc
manus ad ocreas suas, vel ad gramina, vel ad aliquid talium tergunt. Solent
etiam honestiores habere aliquos panniculos paruos, cum quibus vltimo
tergunt manus, quando carnes manducarunt. Cibum vnius eorum incidit, et
alius accipit cum puncto cultelli morsellos, et vnicuique prebet, quibusdam
plus, quibusdam minus, secundum quod plus vel minus volunt eos honorare.
Scutellas non lauant, et si aliquando cum brodio lauant carnium, iterum cum
carnibus in olla reponunt. Ollas etiam vel caldaria, vel alia vasa ad hoc
deputata si abluunt, simili modo lauant. Apud eos est magnum peccatum, si
de cibo vel potu perire permittatur aliquid. Vnde ossa, nisi prins
extrahatur medulla, dari canibus non permittunt. Vestes etiam non lauant,
nec lauari permittunt et maxime quo tonitrua ab illa hora incipiunt donec
desinant. Lac iumentinum bibunt in maxima quantitate si habent: bibunt
etiam ouinum, caprinum, vaccinum, et camelorum. Vinum, ceruisiam, et
medonem non habent, nisi ab alijs nationibus mittatur, vel donetur eisdem.
In hyeme, nisi diuites sint, lac iumentinum non habent. Millium cum aqua
decoquunt, quod tam tenue faciunt, quod non comedere sed bibere possunt. Et
vnus quisque ex eis bibit cyphum vnum vel duos in mane, et nil plus in die
manducant. In sero vnicuique parum de carnibus datur, et brodium de
carnibus bibunt. In astate autem, quia tunc habent satis de lacte iumentino
carnes raro manducant, nisi forte donentur eis, aut venatione aliquam
bestiam ceperint, siue auem. [Sidenote: Poena adulterij.] Legem etiam siue
consuetudinem habent occidendi virum et mulierem quos in adulterio
inuenirent manifeste. Similiter et virginem si fornicata fuerit, mulierem
occidunt et virum. [Sidenote: Furti. Arcani cuulgali.] Si aliquis inuenitur
in prada vel in furto manifesto in terra potestatis eorum sine vlla
miseratione occiditur. Item si aliquis eorum deundat consilium, maxime
quando volunt ire ad bellum; centum plaga dantur super posteriora, quanto
maiores dare cum baculo magno vnus rusticus potest. Item quando aliqui di
minoribus offendunt in aliquo a suis maioribus non parciter eis, sed
verberibus grauiter affliguntur. Item inter filium concubina et vxoris
nulla est differentia, sed dat pater vnicuique eorum quod vult, et si est
de genere ducum, ita est dux filius concubina, sicut filius legitimus.
[Sidenote: [Greek: Poligamia.]] Et cum vnus Tartarus habet multas vxores,
vnaquaque per se suam stationem, et familiam habet; et cum vna comedit, et
bibit, et dormit vna die, et altera die cum alia.
Enter page number
PreviousNext
Page 11 of 162
Words from 5066 to 5579
of 82784