Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 11 of 315 - First - Home
Supra Vero In Medio Rotundam Habent Fenestram Vnde Lumen
Ingreditur, Et Vt Possit Fumus Exire:
Quia semper in medio ignem faciunt.
Parietes autem et tecta filtro sunt cooperta.
Ostia etiam de filtro sunt
facta. Quadam stationes sunt magna, quadam parua, secundum dignitatem et
hominum paruitatem. Quadam soluuntur subito et reparantur et super somarios
deferuntur. Quadam dissolui non possunt, sed in curribus deferuntur.
Minoribus autem in curru ad deferendum vnus bos; maioribus tres vel
quatuor, vel etiam plures, vel quod est magis, sufficiunt ad portandum.
[Sidenote: Opes in pecore.] Quocunque vadunt siue ad bellum, siue alias,
semper illas deferunt secum. In animalibus sunt diuites valde: in camelis,
bobus, ouibus, capris, et equis. Iumentorum tantam habent multitudinem,
quantam non credimus habere totum mundum. Porcos et alias bestias minime
habent.
De cultu et de hijs qua credunt esse peccata, et de diuinationibus et ritu
funeris eorum, et de purgationibus suorum peccatorum. Cap. 3.
Dicto de hominibus, dicendum est de ritu: de quo tractabimus in hunc modum.
Primo de cultu: secundo de hijs qua credunt esse peccata: tertio de
diuinationibus, et purgationibus peccatorum: quarto de ritu funeris. Vnum
Deum credunt, quem credunt esse factorem omnium visibilium et inuisibilium.
Et credunt eum tam bonorum in hoc mundo quam panarum esse factorem: non
tamen orationibus vel laudibus, aut ritu aliquo ipsum colunt. Nihilommus
habent idola quadam de filtro ad imaginem hominis facta; et illa ponunt et
vtraque parte ostij stationis, et subtus illa ponunt quiddam de filtro in
modum vberis factum, et illa credunt esse pecorum custodes, et eis
beneficium lactis et pullorum prastare.
Enter page number
PreviousNext
Page 11 of 315
Words from 2842 to 3099
of 82784